Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 389


in ipsorum expeditionibus exercetis, sic spiritus vester
ut credo praesentium perplexitate contunditur quod nisi
humeros haberetis suetos ad sarcinam, ad signationem
absentium minus sufficiens redderetur. Nam si forsitan,
ut verbis alludam, de tot negotiis aliquid otii prudenter
excerpitis, illud in re militari de cetero quae parum
habet commune cum litteris, vos expedit curiose consumere
et de armorum judicio, cum tyronis in vobis jam
nomen effluxerit, non solum verbo sed facto tractare.
Confisus tamen absens ego quantumlibet dum maxime
de amicitiae circumferentiis agitis, coram vobis semper
ymaginarie reddere me praesentem, ad vos latorem praesentium
fiduciose transmitto, ut quid mihi sit agendum
in antea mihi quaeso consiliariter rescribatis.
n. 92
Eorum fratri et amico karissimo… illi duo connomii Nicolaus
de Rocca et Nicolaus de Sancto P. salutem quam amor
in fratribus et caritas exigit in amicis. Per Nicolaum de
Rocca.
Votum vestrum sub pulcra verborum seu placida coloratione
transmissum exauditionis ad gratiam libenter
admisimus, velut qui cordis vobis et nominis idemptitate
conformes in nobis ipsis retinere confidimus quod alter
in alterum mutua receptatione transfundit, nec excitari
quaesivimus adjectione calcarium, ubi de vestra non minus
quam propria melioratione solliciti tanquam votivi
nobiscum habere contiguum quem animo diligebamus
absentem, priusquam nobis in lucem vestra petitio prodiisset,
effectum sibi dedimus quem quaerebat. Nondum
enim pagina quam misistis legationis suae metas attigerat,
cum adventu vestro ad curiam Caesaris per nostram
instantiam procurato, vocationis ad vos litterae quas

Torna all'inizio