Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 125


Nec enim ambigi parum honestam intercessisse causam
ut regina, quam primum regni balium adepta est, Richardum de
Mandra, nullius virum consilii, nobilissimo Molisii comitatu donatum,
pre ceteris omnibus sibi familiarem asciverit. Quod si
ipse, quem res ad vindictam specialiter exposcebat, a predicto Richardo
tante vellet presumptionis penas exigere, suum ei nequaquam
defuturum auxilium. Ad hoc comes id hactenus se nescisse
respondit: ignorantie non timiditati quod vindictam distulerit ascribendum;
nunc iam ipsi quid actum iri velint confidenter edicant;
prompte se facturum quidquid decreverint neque sororis sue dedecus
ultra passurum. At illi Richardum [Molisii comitem] vel
interfici, vel a curia saltem amoveri censebant. Regni vero curam
ad eum, qui regine frater et regis esset avunculus, pertinere. Hiis
ille ductus consiliis, multos milites hispanos, qui partim cum eo
venerant, partim ad eum nuper confluxerant, armis premuniens,
quam mature posset in Siciliam transire disposuit; plerosque etiam
procerum, quorum hoc agebat instinctu, secum ducturus. Nam
Boamundus comes Monopoleos, vir prudens et facundus, Willelmus
de Gisoaldo, Ricardus Balbanensis aliique plures eum sequi
decreverant, sperantes siquidem propositum suum adimpleri contingeret,
facile se per eum quod a curia peterent adepturos. Necdum
enim, cum huiusmodi consilia pertractarent, cancellarii potestatem
eo pervenisse cognoverant ut omnibus in curia premineret.
Quod ubi paulo post fide non dubia perceperunt, primum ab incepto
paulisper absterriti, deinde resumptis animis ad propositum
nichilo segnius peragendum accincti, tandem in Siciliam pervenerunt.
Quorum adventu comperto causaque simul adventus precognita,
Richardus comes cancellarium adit; Henrici comitis et
Apulorum ei consilium aperit, rogatque obsecrans, ne patiatur hominem
insanum, et eos qui cum ipso venerint, sola stimulatus
invidia, temeritatis sue votum explere. Siquidem enim in curia

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio