Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 154a


quod falsum est. Et potest referre,
dicendo sic, Deus creavit omnia et ipse est
finis omnium
. Ergo et potest significare
substantiam simplicem.
Et ita pronomen non significat aggregatum,
nec formam, nec materiam. Ergo
non significabit substantiam, quare nec
significabit substantiam meram.
< 1-2 > Ad idem, significatum partis debet
esse intelligibile, cuius causa est, quia omnis
modus significandi qui est in dictione
prius fuit modus intelligendi in anima.
Sed substantia mera non est intelli< gi >bilis,
quia substantia mera est idem quod
materia, materia autem non est intelligibilis
sine forma. Unde Plato posuit eam medium
inter ens et non ens. Ergo substantia
mera non potest esse significatum
generale partis. Et ita pronomen non poterit
significare de modo significandi essentiali
generali substantiam meram sine
qualitate.
< 1-3 > Item, pars non distinguitur contra
totum, licet totum habeat bene distingui
contra partem. Sed substantia mera < est >
significatum nominis vel <pars> modi significandi
essentialis generalis - ubique
accipitur hoc pro eodem. Ergo si pronomen
substantiam meram significaret nam
non debet < dici > distinctum a nomine,

Torna all'inizio