DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRITIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.
Recordari vos credimus, excellentissimae et a Deo protectae fili et magne rex,
quomodo disposuistis vestros prudentissimos ac fidelissimos missos: ut cum nostris
pariter missis pergerent ad suscipiendum in integro patrimonium nostrum Savinense,
quod pro vestrae animae mercede et venia delictorum beato Petro, protectori vestro,
concedere iussistis. Dumque vero nostri vestrique illuc pergerent missi, inventi sunt
ibidem fidelissimi atque seniores testes annorum plus minus centum, qui testificantes
super altare intus ecclaesiam sanctae Dei genetricis Mariae, in loco quidem Forobono,
coram sancta Christi evangelia in praesentia fidelissimis ac nobilissimis vestris
missis, scilicet Ittherium et Magnarium – tantummodo vestri missi, absque praesentia
nostris missis – adfirmantes dixerunt, quod et ipsi vestri missi vobis subpliciter,
sicut testes illi iurati patefecerunt, referre possunt, quomodo antiquitus ipse beatus
Petrus sanctaque nostra Romana ecclesia eundem detinuit patrimonium.
Et minime ipsum suscepimus in integro patrimonium vel nostris missis contraditus
est, sicut isti testes adfirmantes, coram sancta Christi evangelia testificantes,
dixerunt.
Sed petimus te, excellentissime fili et magne rex atque spiritalis compater, ut
vestram adprehendere debeant dexteram et iurantes dicant ipsi vestri nobilissimi
missi, quid de eundem patrimonium Savinense beati Petri pręviderunt atque cognoverunt.
Testem enim invoco Deum, quia nullorum fines inrationabiliter indigeo; sed,
sicut ex antiquitus fuit ipse iam fatus patrimonius, eum in integro beato Petro apostolo
concessistis, ita suscipere optamus.
Quatenus petimus vestram praecelsam regalem potentiam, ut pro amore eiusdem
Dei apostoli atque nostro ipsos iam fatos fidelissimos missos vestros aut unum ex
illis cum alia persona, quae vobis placuerit, dirigere iubeatis, ut ipsum patrimonium
Savinensem, sicut caepistis, in integro iustitia annuente nobis contradatur, quapropter
usque in finem perseverare debeat vestra regalis potentia, sicut eundem patrimonium
in integro eidem Dei apostolo pro vestrae animę mercede concessistis atque tradidistis,
ut hic et in futuro a domino Deo nostro et ab ipso clavigero regni celorum
retribucionem boni operis suscipere mereamini una cum excellentissima filia nostra,
domna regina nostraque spiritali commatre, et vestros nobilissimos proles atque memoriale
vestrum in ecclesia eiusdem Dei apostoli opinantissime in aeternum
permaneat.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|