Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 20


XXIII.-Rogerius itaque, cum quod militibus suis largiretur minus abundaret, et ipsi
sibi in exigendo importuniores essent, a fratre expetit. Ille vero, pravorum consilio usus
versus eum, cum caeteris largus esset, illi strictior quam oportebat esse coepit. Videbat
denique, propter strenuitatem quam habebat, militiam juvenum totius Apuliae ei, potius quam
sibi, adhaerere: unde, et ne contra se insolesceret metuebat, et, ut paucis contentus secum
moraretur, penuria cogere volebat. Porro ille, ut magni animi erat, sciens se sic a fratre
tractari, ut degenerem vel indignum, qui, gradatim ad alta, ut ille fecerat, et jam ipse,
fortuna sibi favente, scanderet, irato animo a fratre recedens, in Apuliam se contulit.
XXIV.- Quod audiens frater suus Guillelmus, comes videlicet totius Principatus, legatos
mittens, ut ad se veniat, invitat: quae habet simul accipiat, nihil se, exceptis uxore et
liberis, ab illo proprium habere velle repromittens. Veniens itaque, honore, quo decebat,
susceptus est. Aliquandiu cum ipso commoratus, tandem castrum, quod Scalea dicitur, ab
ipso accepit; propter quod multas incursiones versus Guiscardum faciens, circumquaque
lacessivit. Quod cum Guiscardo relatum fuisset, exercitu commoto, idem castrum obsessum
vadit, et oliveta et vineas, quae urbi contigua erant, vastat. Guillelmus autem, milites eius
crebris congressibus et hastili robore militariter deiciens, numero minuebat. Ille vero, cernens
se versus urbem minus proficere et numerum suorum cotidie magis deficere, ne majori damno
gravaretur, consilio habito, a loco recessit.
XXV.-Non multo post, per internuntios pace ad tempus inter ipsos facta, invitatus
a fratre, Rogerius cum sexaginta militibus fidis sibi servitum vadit, ubi quidem plurimum
penuriarum passus est, sed latrocinio armigerorum suorum in multis sustentabatur. Quo quidem
ad eius ignominiam non dicimus, sed, ipso itaque praecipiente, adhuc viliora et reprehensibiliora
de ipso scripturi sumus, ut pluribus patescat quam laboriose et cum quanta angustia
a profunda paupertate ad summum culmen divitiarum vel honoris attigerit. Habebat siquidem
armigerum quendam, Blettinam nomine, coram quo nil tuebatur, ad quod furandum intendebat.
Hic ipse penuriosus adhuc juvenis, postmodum ditissimus futurus comes, cum esset
cupiens quosdam equos, quos apud Melfam in cuiusdam domo viderat, ad hoc persuasit, ut,
secum vadens, nocturno furto exstractos, abduceret.
XXVI.-Curriculo itaque mensium duorum fratris servitium studiose peragens, cum
ab ipso nil inter se et omnes suos, causa remunerationis, excepto uno tantum equo, accepisset,
quamvis non legerat, tamen quasi naturaliter sciens illud Sallustianum proverbium:Frustra
niti et ad extremum nihil, nisi odium fatigando quaerere, cum demum ad extrema dementia
est, quod bene servienti fortuna necessaria est, sibi vero eam minus bene favere, cum fratre
pluribus verbis altercatus, foedere, quod inter se ad tempus habebant, reddito, Scaleam
reversus est, statimque in eodem vespere apud castrum, quod Narencium dicitur, milites suos
castra Guiscardi praedatum mittens, provinciam spoliavit. At dum illos, quos praedaturi

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio