Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

327


episcopi fuit papa Calixtus, qui Pisanos tanquam Ecclesie rebelles
excommunicavit. insuper et synodum convocavit, ubi sententialiter
diffinivit quod archiepiscopus Pisanus de consecrationibus
episcoporum Corsice se nullatenus intromittat, et omnes
ecclesias insule Corsice ab eius iurisdicione removit. anno
autem Domini .Mo.C.XXIIII., cum naves .XXII. Pisanorum de
Sardinea onuste multis mercibus venirent et galeas .IX. pro
sui securitate haberent, septem galee Ianuensium ad eas properabant.
galee autem Pisanorum, hoc videntes, protinus territe aufugerunt.
galee vero Ianuensium naves illas ceperunt et
Ianuam deduxerunt, de tali captione et inaudita victoria mirantibus
et stupentibus universis. tempore huius episcopi, scilicet
anno Domini .MoC.XXV., incepta est iterum guerra dura

Torna all'inizio