Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 228


in astutia, neque adulterantes verbum Dei, et
cur dixerit: Gloriae Christi , et non dixerit, Evangelii
gloriae nostrae.
3. Qui dixit de tenebris . Ratio cur praedicaret,
videlicet scientiam praedicando dedit illis Deus.
4. AUGUST. Ipse illuxit . Ut nos illuminaret, et sic
haberemus scientiam claritatis ejus per Filium qui
est splendor Patris quo illuminamur.
5. AMBROS. Illuxit in cordibus . Illuminantur enim,
ut cognitionem habeant gloriae Dei per Christum.
6. AUGUST. ( Apud Bedam in idem caput ). Ad illuminationem .
Haec est scientia Dei, quia scimus illum
esse lumen quo tenebrae nostrae illuminantur, et
ipsum attende, quemadmodum inculcet.
7. LANFR. Habemus thesaurum . Thesaurum claritatis
scientiae Dei dicit apostolos habere in terrenis
corporibus, ut quando aliquid subtiliter agunt, virtuti
Dei imputent, non sibi.
8. AMBROS. In omnibus tribulationem . Nunc ostendit
quia idonei erant praedicatores; qui passi tribulationem
non angustiabantur, id est, non tantum
opprimebantur, ut cederent. Aporiabantur, id est,
inopiam patiebantur, et aderat pastor Deus. Dejiciebantur,
id est, verberibus prosternebantur, nec
mortificabantur.

Torna all'inizio