pro pena exinde percipere et se indempnem conservare. 
/* 
De iuramento mutui preterea, sicuti superius promisit,  
sic ad sancta Dei evangelia solvere, facere et observare,  
sacramento corporaliter prestito, iuravit, nisi ipsius creditoris  
parabola remanserit, ita tamen quod de termino  
in terminum eodem modo teneatur. 
DE FIDEIUSSORE MUTUI. 
Insuper, talis filius talis, de tali loco, rogatu et  
mandato predicti debitoris, renumptiavit nove constitutionis  
beneficio, fori privilegio, omni legum et iuris ac  
constituti auxilio, et exceptioni speciali et generali, se  
principalem ipsius debiti constituit debitorem ipsi creditori,  
cui promisit solvere et reddere predictum debitum  
infra octo dies proxime post inquisitum predictum  
terminum ex quo ille falleret; et promisit ei non probare  
solutionem et liberationem, nec absolutionem vel conpensationem,  
nec termini mutationem huius debiti vel  
pene, nec aliam exceptionem contra hec, nisi per scripturam  
publicam, vel per istam redditam et cassatam;  
alioquin: si omnia et singula non observaverit et, ut  
dictum est, non solverit, promisit ei dare, nomine pene  
et pro pena, libras tot eiusdem monete, et dampna et  
expensas resarcire, unde, pro hiis omnibus et singulis  
sic observandis, obligavit et pingnus fecit eidem bona  
sua omnia, presentia et futura, constituens se pro eo  
possidere; que ex pacto, si non solverit, possit ingredi  
et uti frui, et inde facere quod voluerit. 
DE CONSENSU UXORIS DEBITORIS. 
Item ad hec Maria uxor predicti I. debitoris, ipsius  
viri sui consensu et parabola, et legittime a me notario  
interrogata et de iure suo ypoth(ecario) certiorata, congrua  
responsione secuta, predictis omnibus et singulis a  
viro suo superius actis, consensit et parabolam et consensum 
  |  
  |