Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 123a


questio potest queri: utrum modi significandi
essentiales generales circumscriptis
omnibus aliis modis significandi posse<n>t
esse causa sufficiens constructionis,
ita quod partes construentur ad invicem
mediantibus suis modis significandi
essentialibus generalibus et circumscriptis
omnibus aliis. Alio modo potest queri
questio: utrum scilicet rebusl1 existentibus
in numero, idest dictionibus existentibus
sub suis modis significandi essentialibus
generalibus sint causa constructionis.
Si primo modo queratur questio, dicendum
quod sic, quia in aliquibus partibus
orationis, modi significandi essentiales generales
sunt causa construendi, sicut in
verbo. Verbum enim suo modo essentiali
generali inclinatur et mediante illo
<modo> posset construi. Sed hoc esset
nimis confuse et indeterminate. Et similiter
adverbia cum verbo.
Si secundo modo querat questio, quod est
magis ad propositum, dicendum quod
modus significandi essentialis generalis
est causa constructionis inchoans. Et
dupliciter est principium inclinationis
partis ad partem, quia pars inclinatur
primo per suum modum significandi essentialem
generalem; et est principium inchoans

Torna all'inizio