Ad tertium dicendum, quod unibilitas non est propria differentia essentialis; sed
est quaedam designatio essentialis differentiae per effectum, ut dictum est.
Et per hoc etiam patet responsio ad quartum; quia illud quod convenit animae
inquantum est forma, est effectus differentiae essentialis.
Ad quintum dicendum, quod ea quae differunt specie, differunt secundum finem
proximum, qui est permanentia vel operatio rei, ut in 2 Cael. et Mundi dicitur.
Possunt tamen convenire in fine ultimo, et huiusmodi finis est beatitudo.
EXPOSITIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
«Et quatuor quidem Angelis videntur attributa». Videtur inconvenienter numerare:
quia Dionysius attribuit tria Angelis, scilicet essentiam,
virtutem et operationem; hic autem de operatione non fit mentio.
Praeterea, in 11 Metaph. dicitur a Commentatore, quod substantiae
separatae dividuntur in voluntatem et intellectum; et ita videtur quod duo tantum
debeant esse attributa.
Praeterea, liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Ergo videtur
quod non debeat dividi contra tertium attributum.
Item quaeritur de ratione numeri.
Ad hoc dicendum, quod haec attributa accipiuntur secundum haec tria: «substantia,
species, et virtus», quae sic differunt. Res enim potest considerari
secundum quod est principium alterius; et sic invenitur in re «virtus», et secundum
hoc attribuitur Angelis liberum arbitrium. Vel secundum quod est in se, et
hoc dupliciter: vel quantum ad ipsam naturam subsistentem, vel quantum ad
modum perfectionis eius, secundum quam speciem sortitur; et sic est «species»,
et tertium attributum, quod est naturae rationalitas, secundum quod ratio dicta
est in Angelis esse. Si vero quantum ad ipsam naturam subsistentem, sic est
«substantia»; et secundum hanc duo sumuntur secundum duplicem acceptionem
eius: scilicet prout dicitur quidditas rei, et sic sumitur primum attributum,
scilicet essentiae simplicitas; vel secundum quod dicitur hypostasis, et sic sumitur
secundum, scilicet personalitas.
Ad primum ergo dicendum, quod operationis principium est ipsemet Angelus;
et ideo non numeratur inter collata sibi a creatione.
Ad secundum dicendum, quod ista duo sunt quasi duae potentiae eius; unde
reducitur ad ultimum attributum et ad tertium diversimode.
Ad tertium dicendum, quod in tertio attributo ponitur ratio et voluntas non
secundum quod sunt potentiae consequentes essentiam, sed ut per eas designatur
species essentiae ex qua procedunt, sicut etiam rationale ponitur differentia
hominis: sed ad quartum pertinent, secundum quod sunt potentiae.
|
|