dubiis consultant ira, odio, misericordia vacuos esse decet'. (3) Sepe tamen apud dictatores, et maxime Aurelianenses, proverbium idem prorsus quod sententia reputatur.
34. (1) QUARE DICATUR ABSOLUTUM.
(2) Hoc autem genus exordiorum quod absolutum vel generale vocatur in qualibet epistole parte inseri potest, excepta salutatione. (3) Et inde dicitur absolutum, quia liberum est ab illis septem et ad plures partes epistole trahitur quam illa sed precipuum locum habet statim post salutationem, similiter in fine post conclusionem, quia semper extrema debent validiori fortitudine roborari.
(4) Hoc ergo genere exordiorum quod absolutum vel generale dicitur, ratione illius partis que proverbium vel sententia nominatur, Gallici frequentius in dictamine epistolari utuntur quia per communem locum exordii, quasi per quandam maximam, totum quod sequitur vel etiam antecessit comprobant evidenter.
(5) Octo autem predicti modi possunt per hunc versiculum retineri: "Quantum, quale, licet, ut, si, quia, quando, solutum."
(6) Per hoc enim possumus illos octo modos exordiorum habere: 'quantum' pertinet ad quantitativum, 'quale' ad qualitativum,
|
|