Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 68


II 38

Recepto ex parte vestra mandato, ut de causa cognoscerem, que inter .. ex parte una et .. ex altera
super .. ecclesia vertitur, consideratis etiam, quod per litteras vestras tribus edictis partes citate iam
fuerant, mandavi, ut in termino, quem eis peremptorium assignavi, pariter et prefixi meo se conspectui
presentarent exhibituri et recepturi, si vellent, quod postulat ordo iuris. Verum pro illis coram
me nec procurator idoneus nec alius comparuit responsalis. Licet autem in talibus satis prompta
et clara iura sint prodita, quia tamen contra me forsitan eo fortius murmurarent, quo facilius familiaritas
consuevit exponi contemptui, a vobis expecto speciale mandatum, ut secundum, quod vobis
placuerit, in hoc cum iustitia satisfiat.

II 39

De reditu vestro gaudentes prompti sumus ad ea, que vestrum et domus vestre respiciunt commodum
et honorem. Ecce, scribimus pro vobis, sicut vidimus expedire. Illa vero negotia, que fuerunt
expedienda apud dominum papam, expedit M. vester et noster, qui sic habet favorem sedis apostolice,
quod non eget suffragio alieno.

II 40

Bene fecistis, quod solvistis debitum creditori, sed usuris non esse creditur satisfactum, cum de
promissione magnitudinis vestre concepta fuerit fiducia plus habendi, cum etiam a tempore mutui
annus vestri gratia sit elapsus. Sed quid agam, quod frater decipior sic a fratre? Sane patiar patienter,
quia negatum est nobis et curialibus nostris procurante virtute Campanie liberalitati reddere se conformes,
que tantum et taliter vos concussit, taliter nummorum receptacula vacuavit, quod pro gloria
ducitis parcitatis inherere remediis et sic perdita restaurare. De tanto letor et sufficit mihi minus
debito recepisse. Sed consulo, ut spes vos deserat obtinendi de cetero mutuum a Iohanne, si Romam
contigerit vos venire. Verumtamen, si bibliam mittitis, secure sine denariis ad curiam veniatis, quia

Torna all'inizio