Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 28


monitiones. Viri non omni honesto vacui admoneri
se arguique gaudent, ut exinde meliores fiant.
Cum enim in multis offendant omnes - homines enim
sumus -, grata ac iocunda est iis, qui se emendari, qui
se ad honestatem comparare volunt, reprehensio erratorum 5
suorum, quo meliorem vitam sequantur, ob
eamque rem gratias solemus agere monitoribus nostris,
magni loco beneficii habentes ea vitia in nobis ostendi,
a quibus ipsi minime abstinemus, morbo animi impediti.
At vero regibus imperatoribusque quam grata sit 10
vitiorum suorum admonitio, plures miserabili exemplo
docuerunt. Hostes enim sunt veritatis, adulatoribus
atque assentatoribus se penitus tradentes, que maxima
est infelicitas. Magnum sane consummate nequitie signum
est suos monitores et retta consilia odisse. Quo 15
vitio plures insanierunt.
52 Rex Persarum Cyrus, ut recentiores pretermittam,
Arpalo familiari, ob reprehensum in se vitium, filios
epulandos in convivio dedit et, ne parentis mors
filiis adiceretur, epulas illas laudare ut suavis coactus 20
est. Cambises cuiusdam ex carissimis filium, ob admonitam
in eo ebrietatem, sagitta transfixit. Alexander
Magnus, vesanum animal, Callisthenem philosophum,
condiscipulum suum, Persarum in eo mores culpantem,
omnibus detruncatum membris, in cavea more 25
inclusum belve discruciavit. Referte sunt histori casibus
illorum qui, suorum principum vitia emendare cupientes,
mortis supplicio affecti sunt. Non enim patiuntur
monitiones, qui spernunt virtutem, sed sana
consilia aut acerbo odio aut tormentis prosegiuntur. 30
Constare arbitror tum ratione, tum auctoritate, tum

Torna all'inizio