: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 786


CAPITULUM XII
In Parmensi diocesi, in villa quae sanctae Eulaliae nuncupatur, quidam
vir nomine Britius nostro tempore fuerat, qui ingruente capitis molestia
per triennium oculorum lumen amiserat. Qui adempto lumine assidue
in luctu et moerore sedebat et crebris precibus, ut lumen recipere mereretur,
Christi clementiam implorabat. Sed auditis sancti Symeonis virtutibus,
ad sanctum corpus eius solo puerulo sui ductore contentus, properare
studuit, quatenus suae caecitatis solamen aliquod, sicut ex multis audierat,
impetraret. Ubi triduo vigiliis et orationibus excubans, cum post
missae celebrationem monachorum coetus, ut mos est, Deo gratias agerent,
ipse sursum erectis oculis quaecumque sibi opposita clare videre asseruit
atque illico recepto visu in laudem Dei se totis nisibus extulit.
Aliquantis ibi peractis diebus ad patriam rediit, et qui prius alterius ductu
venit, postmodum lumen adeptus ductorem suum laetus praecessit.
CAPITULUM XIII
Tempore quo, pro canonizando eiusdem sancti Symeonis glorioso corpore,
sanctam apostolicam sedem accessimus, quoddam de eodem sancto
viro miraculum claruit, quod ad fidelium notitiam huic opusculo digne summittere
placuit. Puer quidam ex Cremonensium finibus gravi languore
correptus, sed eiusdem sancti viri fama excitatus, quia pedibus incedere
nequiverat, ad sanctum corpus navigio est adductus. Quo cum navis quae
eum adduxerat applicuisset, unus eorum qui eum adduxerant pietate
commotus, illum flentem a navi propriis scapulis sustulit atque ante
Symeonis tumulum miserando deposuit. Cumque inibi manibus terrae
solo haerentibus, superior pars acclivis tota procumberet, posterior vero
nervorum contractione collisa, huc illucque debilia post se crura traheret.
Vix ibi per trium horarum spatia quaerulosis vocibus iacuit, tandem
per altaris gradus paulatim rependo progrediens, loculo in quo sancta membra
quiescunt eiulando inhaesit. Ubi votis ac precibus quibus Deum rogare
noverat, eatenus flebiliter implorare non desiit, quousque per sancti
Symeonis meritum medelam sibi divinitus fuisse collatam celeriter sensit.
Mox autem parva interveniente mora, nervorum, quos paralitica pestis contraxerat,
crepitus patenter auditur, et debilis puer diu obstrictus
salutis gressibus protinus restituitur. Ad quod videndum populorum turmae
catervatim confluunt atque pro tanto miraculo omnipotenti Deo et
sancti Symeoni gratias referunt cum iubilo. Et ibi pura cum devotione
aliquamdiu immoratus, postmodum vero sanitati redditus ad sua
cum gaudio est reversus.
EXPLICIT DE MIRACULIS SANCTI SYMEONIS MONACHI

Torna all'inizio