ipsos nobiles ac rusticos compellebant. Insuper etiam pro 
unoquoque molendino, qui in aquis navigalibus maxinabant, 
a dominis ipsorum molendinorum, quicunque forent, viginti 
et quattuor denarios veteres exigebant; a dominis autem 
molendinorum in aliis aquis maxinantium tres solidos veteris 
monete accipiebant. Piscatoribus vero terciam partem omnium 
piscium auferebant. Et si aliquis preter eorum preceptum 
aliquam feram bestiam vel volucrem capiebat et ipsi scire hoc 
poterant, et bestiam et volucrem captori auferebant et insuper 
ipsum peniteri ex suis propriis rebus, quandoque etiam ex 
ipsius persona faciebant. Preterea omnia districta, que 
capitanei vel aliqui alii domini alicuius castri soliti fuerant ipsi 
et eorum antecessores per trecentos annos a retro temporibus 
habere et tenere, in ipso castro aut in villa ipsius castri habitantes, 
imperator ipsis dominis omnimodo abstulerat; nec eos 
ipso districtu uti nec ipsum exercicium exercere permittebat, 
sed sibi totum vendicabat. Sed quid ad ultimum dicam, nisi 
quod insuper etiam et aliis tantis malis eos quotidie opprimebant, 
que, si per ordinem narrari deberent, nimis difficile videretur 
ac in fastidium pre nimia multitudine verteretur. Interea 
namque dum Longobardi, sicut supra dictum est, et 
etiam multo magis opprimerentur — cum ipsi bene et large 
et sine districto alicuius in sui libertate vivere ac manere 
soliti fuerant et res ipsorum secundum eorum libitum et 
voluntatem disponere consueverant nec sub imperio vel 
condicione alicuius retro temporibus sic districte steterant —, in 
magnum dedecus maximumque obprobrium et ultra etiam, 
quam dici vel cogitari possit, acceperunt; dicentes inter eos: 
melius esse eis penitus mori, quam hanc talem turpitudinem 
taleque dedecus eos pati. Sed tamen vite vindictam facere
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30
  |