vocat [ sup ., incredulos], cum dicit:  Nolite obdurare  
 corda vestra . 
4.  Quemdam . Ordo: quemdam [ f ., terminat diem  
quemdam] post tantum temporis hodie in David dicendo, 
sicut supra dictum est  Hodie   si , etc. 
5.  Nam si eis Jesus . Non est iste Jesus Salvator  
mundi; sed Jesus, qui etiam Josue nominatur, a  
quo populus Judaeorum ductus est in terram promissionis;  
qui si veram requiem eis praestitisset, 
nunquam post illam hac die, id est hodie, hoc  
tempore David de alia loqueretur. 
6.  Requiem praestitisset . Illi ingressi sunt, id est,  
illis non dedit requiem illam, nam si illis praestitisset,  
nunquam de alia locutus fuisset. Vel respondit:  
non omnem requiem tribuit eis Jesus Nave (nunquam  
de alia) omnem requiem id est temporalem  
et coelestem. 
7.  Itaque relinquitur . Concludit quod superius  
probabatur. Quasi diceret: ingredimur igitur in  
requiem. 
8. AMBROS.  Ipse requievit . Requies Dei operum  
perfectio intelligenda est; per illam vero requiem  
quae aeterna est nos ad aeternam provocat, quam  
sabbatismum nominavit, non requiem, quia Judaeis  
loquebatur; nec vult tale sabbatum in regno Dei,  
ut iterum quis exinde revertatur ad opera laboriosa,  
sicut in sabbato carnali fecerunt. Istud vero sabbatum
  |  
  |