bonum propter quod est civitas constituta, est vivere eligibiliter
et virtuose. Nam magis possunt puniri delinquentes
et melefici, si homines simul convivant in civitate, quam
si morarentur dispersim. et vitam solitariam ducerent.
Inde est igitur quod timore poenae multi desinunt malefacere,
et assuescunt ad operationes bonas: quod faciendo,
disponuntur, et fiunt boni, et virtuosi. Quoniam igitur virtutes
et opera virtuosa sunt maxima bonorum, licet propter
omnia praedicta bona sit aliquo modo civitas constituta,
potissime tamen constituta est proter vivere eligibiliter
et virtuose. Quare si a maiori fine, et a maiori bono
quod intenditur in re accipienda est eius notitia, bene
dictum est quod dicitur 3. Polit. quod unitas loci, communicatio
connubiorum, compugnationis gratia, commutatio
rerum, et cetera talia sunt ea, sine quibus non habet esse
civitas. principaliter tamen est civitas constituta propter
bene, et virtuose, et feliciter vivere. Si igitur quaeratur quod
est civitas? Dici debet quod est communicatio civium propter
bene, et virtuose vivere; et propter perfectam, et per
se sufficientem vitam. Viso quid est civitas, de levi videri
potest quid est regnum. Nam regnum supra civitatem videtur
addere multitudinem nobilium et ingenuorum.
Est enim civitas pars regni; et in regno est maior multitudo,
et sunt plures nobiles et ingenui, quam in civitate una.
Potest ergo sic diffiniri regnum, quod est multitudo magna.
in qua sunt multi nobiles et ingenui, viventes secundum
virtutem, ordinati sub uno viro optimo, ut sub rege. Vivere
enim secundum virtutem, es tfinis principaliter intentus
in quolibet cive, in qualibet civitate, et in toto regno.
Nam secudnum Philos. in Polit. idem finis est unius
civis, et totius civitatis. Sic etiam dicere possumus, quod
idem est unius rectus civitatis, et totius regni. Debet enim
rex, si sit verus et rectus idem intendere in uno cive, et in
tota civitate, et in regno toto. Nam cura pervigili studere
debet, ut quilibet civis virtuose se habeat, ut tota civitas
|
|