: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 780


certamine, sub septimo kalendarum augusti diem clausit extremum.
Cuius beata anima, quia postposito huius saeculi desiderio Christum
Dominum, vitae auctorem, semper amavit, relicto carnis pondere, ad caeli
palatium feliciter properavit, anno dominicae Incarnationis millesimo sextodecimo,
indictione decima quarta, Romani imperii monarchiam obtinente
Henrico primo augusto, ducatus quoque principatum triumphante
Bonifacio glorioso duce ac principe, remunerante ei laboris sui mercedes
Domino nostro Iesu Christo, qui cum coaeterno Patre et Spiritu Sancto
vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.
DE MIRACULIS POST EIUS OBITUM
Per diversa quoque intervalla temporum in eodem loco, ubi eiusdem
sancti viri pretiosa membra quiescunt, plurima miracula, ut novimus,
claruerunt, quae Deus omnipotens ad incrementum fidei ostendere dignatus
est fidelibus suis, quatenus sanctitatis eius meritum tanto certius illis
innotesceret, quanto virtutum signa crebrius apparerent.
CAPITULUM I
Quodam namque die mulier immundo arrepta spiritu ad sepulchrum
eius a parentibus deducta est. Quam nequissimus spiritus adeo miserabiliter
agitabat, ut nisi eam aliquando nexibus stringeret, quoscumque attingere
poterat, cruentis morsibus laniaret. Haec autem dormire nequibat,
quia eamdem crudelissimus hostis die noctuque collidere non cessabat. Ad
cuius tumulum cum ducta fuisset, coepit eam daemon acriter infligere mirum
in modum, sinuosis revolutationibus crudeliter distorquere ac ita per os illius
luctuosis vocibus turpiter exclamare: « Symeon me eicit, Symeon me
expellit ». Atque crebro hac repetita voce, de obsesso corpore violenter expulsus
exivit. Tum propinqui et omnes qui aderant, hoc viso miraculo,
manus ad Deum cum clamoribus extulerunt. Dehinc cum filia a daemone
liberata ac sanitati reddita, alacres cum gaudio et laetitia ad propria
redeunt.

Torna all'inizio