Salimbene de Adam: Cronica

Pag 44


cor eius et ad internectionem gentium non paucarum. Omnia ista
in Friderico impleta fuerunt, ut vidimus oculis nostris, qui nunc
sumus in MCCLXXXIII, quo hec scribimus, in vigilia Magdalene.
Verumtamen excusari potest Innocentius papa, quia bona
intentione Octonem deposuit et Fridericum exaltavit, iuxta illud
Ps.: Hunc humiliat et hunc exaltat.
Et nota quod Innocentius papa fuit audax homo et magni
cordis. Nam aliquando mensuravit sibi tunicam Domini inconsutilem,
et visum fuit sibi quod Dominus parve fuisset stature;
quam cum induisset, apparuit grandior ipso. Et sic timuit et
veneratus est illam, ut decens fuit. Item solitus erat aliquando
librum tenere coram se, cum populo predicabat. Cumque quererent
capellani cur homo sapiens et litteratus talia faceret, respondebat
dicens: «Propter vos facio, ut exemplum dem vobis, quia
vos nescitis et erubescitis discere». Item homo fuit qui interponebat
suis «interdum gaudia curis»; unde, cum quadam die quidam
ioculator de Marchia Anconitana salutasset eum dicens:
Papa Innocentium,
doctoris omnis gentium,
salutat te Scatutius
et habet te pro dominus,
respondit ei:
Et unde est Scatutius?
Cui dixit:
De Castro Recanato,
et ibi fui nato.
Cui papa:
Si veneris Romam,
habebis multam bonam,
id est «bene faciam tibi». Fecit papa quod gramaticus docet:
«Per quemcumque casum fit interrogatio, per eumdem debet
fieri responsio». Quia enim malam gramaticam fecit ioculator,
malam gramaticam audivit a papa.

Torna all'inizio