frondes caeteris. Interim cantore incipiente canatur antiphona Pueri
Ebreorum et alia Pueri Ebreorum . His ita expletis proficiscatur processio
cantore incipiente quae ad hanc processionem cantari oportet. Qua de
choro exeunte pulsentur omnia signa. Praecedant famuli cum vexillis,
sequatur conuersus ferens situlam cum aqua benedicta, alii duo portantes
duas cruces, item duo cum duobus candelabris accensis desuper cereis,
alii duo ferentes duo thuribula igne et thure referta. Quod thus in
thuribulo debet ponere uel abbas, si in choro est, conuersis thuribula
et acerram cum thure deferente cantore uel ipse cantor si abbas deest.
Ipse enim distribuit quae portanda sunt et processionem ordinat. Hos
sequantur duo subdiaconi portantes duos textus euangeliorum, post
quos laici monachi, deinde infantes cum magistris, post quos caeteri
fratres praecedentes abbatem, qui ultimus procedit, duo et duo sicut
sunt priores. Haec sunt quae ad hanc processionem cantanda sunt, uel
|
|