Utrum mori pena sit. Quid est mors. c.86v.b
Ostenditur bonam esse plene.
Rubrica XXXV
Non est mors pena, sed disiunctio illarum parcium que,
ante interitum, iunctione aliqua tenebantur1, nec extinguit
homines, sed suscipit ad virtutum premia et supplicia
viciorum. Ob quod dicebat Seneca in Hercule Oetheo:
" Viden ut laudis conscia virtus
Non letheos horreat amnes?"
Et Gregorius in XXIX Mora. : Mors carnis, que divine luci
electos restituit, lucem suam reprobis tollit" . Est enim
mors quasi quedam universalis causa salutis, sicut peccatum
primi hominis fuit eciam universalis causa dampnacionis
gencium; sed universalis causa debet distribui et
actribui unicuique particulari contento sub ea. Non ergo
formidatur a bonis et, ut martires divino fultos auxilio,
dimittamus. Refert Tullius, in primo de questio. Tusculanis,
et Plato, in Phedone, quod Socrates facile potuisset
a carcere liberari, sed nec patronum quesivit, nec vo-
luit iudicibus supplex esse, non ductus a superbia, sed a
|
1
5
10
15
20
|