civitatum missi ad Desiderium Langobardorum regem cum vestris progredi debeant
missis, ut in eorum atque praedicti regis praesentia pro eisdem finibus ac patrimoniis
comprobatio fiat nobisque omnia iuxta pacti seriem restituantur. Et nescimus, quid
ex hoc proveniendum sit. Attamen per praefatos vestros missos rei agnoscere potestis
meritum.
Quapropter quaesumus a Deo protectam excellentiam vestram, ut ita disponere
iubeat, ut plenarias de omnibus recipere valeamus iustitias, quatenus isdem beatus
Petrus princeps apostolorum, pro cuius restituendis luminariis decertatis, firmissimus
vobis sit auxiliator ac optimus remunerator. Nam pro certo agnoscat excellentissima
christianitas vestra, quia, si nobis praelati civitatum nostrarum ab eisdem Langobardis
invasi fines atque patrimonia reddita non fuerint, etiam ea, quae primitus reddiderunt,
invadere insidiabunt. Quapropter obnixe petimus christianitatem vestram, ut ita
solite nostris petitionibus ea ipsa nobis restitui disponendum adcommodare iubeatis,
ut vestra solita dispositione exaltatio sanctae Dei ecclesiae et istius a vobis redempte
cum Dei virtute provintiae salus proficiat.
Etenim ea, quae vestri missi sibimet a vestra praecellentia iniuncta habuerunt,
nobis liquidius referentes, ad singula eis responsum reddimus et de omnibus eos informavimus,
quae vestrae excellentiae referre debeant, nostrasque petitiones vestris
studeant intimare auribus.
His itaque praemissis, Dei nostri omnipotentis exoramus clementiam, ut sua vos
fovere annuat gratia et presentem temporale regnum longo senio cum prosperitate
corporis et salute anime perfrui concedat una cum dulcissima coniuge vestra, excellentissima
regina, filia et spiritali nostra commatre, atque praecellentissimis vestris
natis et caelestia quoque vobis per infinita tribuat praemiorum gaudia possidenda.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
------------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, CAROLO ET CARLOMANNO REGIBUS
FRANCORUM ET PATRICIIS ROMANORUM PAULUS PAPA.
Quanto decoris nitore regalis gloriae fastigium ornatis, ex hoc utique omnibus
patenter datur intellegi, dum nimirum, sicut praeclaro genere orti, piis operibus ac
dignis videmini inlustrari moribus. Unde unam quidem huius divini muneris gratiam
possidetis ex genere et aliam fruimini ex opere. Et nec mirum, si tantis infulis
gloriae nobilitas vestra pollet, dum profecto scriptum est: “Generatio rectorum benedicetur”.
|
|