Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 284


Veteris Testamenti, quare facti fuistis Sarraceni et imitatores Machometi?
Certe si alchoranum esset sermo Dei, ut dicunt Sarraceni, et
vos procul dubio Sarraceni fuistis! Legi enim in alchorano, quod
Abraham, Isaac et Iacob fuerunt Sarraceni, legi eciam ibi, quod Noe
fuit Sarracenus, et quod ideo venit diluvium, quia ipse Noe dixit
omnibus quod efficerentur Sarraceni et ipsi noluerunt. O Deus, si tu
misisti diluvium in totum mundum, quia noluerunt effici Sarraceni,
non est mirum, si destruxisti per Sarracenos Iherusalem, Iudeam,
Galileam, Siriam, Anthyochiam, Tripolim et Accon! Erant enim
christiani et noluerunt effici Sarraceni. Set ego nolo effici Sarracenus.
Set quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam (Psalm., CXXXIX, 9),
si decrevisti, quod totus mundus sit Sarracenus? Certe ego non possum
consentire tam inique legi, nec possum credere, quod sit lex Dei.
Dum ergo fugerem de medio Babilonis, ecce in exitu Babilonie in
deserto, occurrerunt michi servi dyaboli ministri Machometi, habitu
Tartari, sed ritu Sarraceni, qui me verberabant et expoliabant, ut efficerer
Sarracenus, quorum verbera et verba leviter, ymmo quasi pro
ludo, sustinuit amor. Et certe si apostoli, prophete et patriarche facti
sunt Sarraceni, satis et ego possem esse Sarracenus. Set quia nec
volui nec volo esse, privaverunt me sancto habitu ordinis mei, et
tunc assumpsi vestem et habitum camelarii; nam camelarium me
potuerunt facere Sarraceni, non autem Sarracenum. Ad sanctos angelos
recurram. O sancti angeli, o celestes nuncii, nobis ad custodiam
deputati, quomodo custoditis civitates et ecclesias christianorum,
que sunt in Terra sancta? Date sunt Sarracenis, destructe sunt a Sarracenis,
virgines et sanctimoniales, que virginitatem Deo voverunt et
olym sponse fuerant Domini nostri facte sunt concubine Sarracenorum!
O paranimphi celestis curie, non potuistis vos iuvare contra Sarracenos
aut noluistis? Miror, si non potuistis, cum olym unus ex vobis
occiderit in castris Assiriorum centum octogintaquinque millia (Iesai.,
XXXVII, 36). Numquid diminuta est potencia vel auctoritas vestra?
Sed ecce, proch dolor! invenio in alchorano, quod angeli Dei orant
pro Machometo. O sancti angeli Dei, vos oratis pro Machometo?
Parcat vobis Deus, parcat! Vobis a Deo commissum est, quod super
muros Iherusalem, id est ecclesie, sitis custodes (cf. Iesai., LXII, 6) et
vos oratis pro Machometo, pro Machometo, inimico christianorum,
inimico et blasphematore evangelii? Certe unum de duobus videtur

Torna all'inizio