servitia et prestationes, eidem annuatim, die tali et  
loco, dare, facere et prestare annuatim promisit; vel: 
confessus [est] et fuit eidem, quod predictum resedium et  
terras et podere, quod vel quas tenet ad ipso, et pro  
ipso domino habet, tenet ac possidet, et pro eo tenere 
et possidere, et predicta facere et observare, et abinde  
non discedere vel separari ullo modo promisit, se et 
suos heredes et bona ad hec observanda obligando  
eidem, et eius heredibus, in perpetuum. Alioquin: promisit  
pro se et heredibus dare eidem, vel suis heredibus, 
nomine pene, libras tot pisanas, et dampna et expensas  
resarcire, et post hec ex pacto firma tenere, sub ypotheca 
rerum suarum, et ren(umptians) et cetera ; et si  
iuraverit preterea: sicut promisit ita facere, dare et observare  
iuravit, et ita vera esse et stare et facere et dare 
debere, ut superius continetur. 
DE FIDEIUSSORE ET IURAMENTO. 
Si autem fideiussorem dederit, dicas ita: insuper 
talis fideiussit et promisit ut supra et cetera ; et si iuraverit 
precepta sua dicas ita: insuper dictus I.; ad sancta  
Dei evangelia, iuravit preceptum et precepta ipsius B. 
domini sui, quot et quanta et quotiens ei fecerit, vel  
fieri fecerit, per se vel per alium, vel per suum certum 
numtium, aut licteras, facere, adtendere et observare, 
bona fide, sine fraude, omni fraude et malitia et sophismate 
remotis. 
Vel: iuravit ei fidelitatem sicut fidelis suo domino, 
ac omnia ac singula facere et observare que ad fidelitatem  
pertinent. 
DE CONFESSIONE ET PROMISSIONE SERVITORUM. 
Vel: talis fuit et est confessus tali, nomine pensionis  
vel comandiscie, vel afficti, vel alterius prestationis,  
dare ei et prestare debere annuatim tale quid, et debet 
nominari, pro tali terra et re, vel pro terris et podere  
ac rebus quas tenet vel tenebat ab eo et pro eo, positis  
loco tali, et debent nominari per fines si possunt; quod
  |  
  |