nocendi et adiuvandi liberam facultatem habeat, si loqui in turba et proprias
causas agere non erubescat. Hinc est, quod hoc nostro tempore
monachi neminem sibi praeesse volunt, nisi et validi corporis statura procerum
et claris proavorum titulis insignitum. Sit licet sanctus, sit omnium
virtutum nitore conspicuus, illis tamen naturae muneribus carens, si Antonius
deducatur, consona omnium voce indignus electione decernitur.
Adde etiam, quia nullum sibi rectorem dari, nisi de propriae congregationis
numero patiuntur, alias etiam si prodigiorum virtutibus enitescat, illis
obsistentibus ad capescendae praelationis officium non aspirat.
Metuunt enim , ne alios sibi aliquando praeferat, pavescunt, ne de
consuetudine, in qua iam inveterati sunt, iste aliquid emendare praesumat.
Ne, quod absit, mortificationem doceat, ne vana superstitione eos ieiunare
compellat. Ne extremitatem diligat, ne nova praecipiat, ne eos, quod cunctis
intolerabilius est, a propria fortassis voluntate compescat. Sic sic videlicet
malunt de suis quempiam suini gregis custodia dignum, quam extrinsecus
venientem in omni religiosae vitae et sanctitatis consumatione
perfectum.
Ille, ille nimirum nunc abbas extollitur, ille dignus percepti honoris
infula iudicatur, qui novit agrorum fundos extendere, turrita domorum
culmina fabricare, copiam terrenae facultatis acquirere, sibi commissis
non tam necessaria quam et superflua ministrare. Porro si curando talia
animarum cura postponitur, dicitur, quia inter praecipua multa bona, levis
quaelibet culpa misericorditer indulgetur. Omnes siquidem possunt animae
suae utilitati consulere, non omnibus datum est tam ardua, tam necessaria
providere. Facile locus tribuitur veniae, ubi hoc intuitu minora neglegimus,
ut ad maiora studiosius accingamur.
Quod si abbas ab exterioribus temperans spiritalibus se studiis mancipaverit,
gemitur, suspiratur et unusquisque ex domesticae facultatis iactura
conqueritur. Ecce, inquiunt, domus sancta destruitur, possessio nostra
minuitur et per unius incuriam tot virorum commoda ad nichilum rediguntur.
Fiat ratiocinium, ponamus calculum. Postquam ille super nos
infausto auspitio ius indignae potestatis accaepit, quot et qualia ornamenta
aecclesiae superaddidit, quot praediorum mansos acquisivit? Ubi
denique possessionis nostrae terminos ampliavit? Plane si res diligenter
inquiritur, locus hic suo tempore non modo non auctus, sed in multis
potius cernitur imminutus.
|
|