Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber IX

Pag 239


esse studet castrisque suis defendere et illam
Teucrorum a manibus stricto divellere ferro.
In primis igitur, quo se gens leta solebat
ultra Dannubium dimittere, plurimus ipsum
pontem aries caedit; factum hoc ne menia contra
neve urbem contra Troes atque arma venire
nec possent manibus funestum astringere bellum.
Nil agit ingenium vires et pectora contra,
et contra ingenium; nam puppes, ligna nemusque
Tros simul apponit pontemque amplissima complet
congeries, teucris patefacta unde hostibus ingens
et via lata fuit belloque ostensa futuro.
Tum validas turres et fortia menia terre
deiciunt miseramque urbem tormenta dehiscunt.




50




55




60
Torna all'inizio