Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 169


egerat aduersus Senesbam absque culpa et delicto, et significabat
ei quoniam non euaderet de manu leonis, et impossibile
erat suum malum et mendacia in vltimo non reuelari
nec habere in vltimo de suo malo aliquam vltionem, vt in
foueam quam fodit incideret, et in rethe quod parauit caperetur.
Et respondens D[imna] K[elile], fratri suo, dixit: Iam
peruenit illud quod non potest reuocari. Sed nunc relinquenda
sunt hec verba et querenda consilia circa hec, vt
transmutemus rem que incidit [in] mentem leonis de suo
facto. Et me quippe iam penituit eius quod feci, verum tamen
mea concupiscentia fuit que me ad hec induxit. Et audiens
hec, leopardus venit ad domum matris leonis et retulit ei
illud, postquam promisit ei iuramento, vt non reuelaret alicui
viuenti.
Exurgens vero mater leonis diluculo venit ad filium suum,
et inuenit eum contristatum, et, cum vidisset eum, percepit
hec non esse nisi quia sine culpa interfecerat Senesbam. Et
ait ei: Scito, fili, quod suspirium et dolor non pot(u)erunt
tibi restituere quod amisisti, sed quotidie debilitant corpus,
et dissoluunt et perdunt intellectum. Sed indica mihi que
est causa tue tristicie, quoniam, si est res de qua sit dolendum,
scias quod nullus est tuorum familiarium qui non contristetur
et compatietur tibi, si forte vero propterea quod
interfecisti Senesbam, iam patuit nobis quoniam inique fecisti
et absque culpa et delicto est mortuus. Quod si tuam
refrenares voluntatem in illa hora, et cogitasses circa illud
adhuc et imaginatus fuisses tristiciam et dolorem quos merito
pateris super hec, fuisset vtique tunc tibi reuelata veritas.
Dicunt enim sapientes: Quoniam nullus est qui habeat
odium aliquod, aduersus amicos suos abhorreat illud.
Nunc autem indica mihi qualiter erat animus tuus erga
ipsum, antequam interficeres ipsum, et quomodo post.
Dixit leo: Iam multum in meo corde meditatus sum de

Torna all'inizio