turba virtutum, ut ad vestrum se regimen animaret, cui nedum terra
vestra posset securiter gubernanda committi, sed, ob bonitatis sue cumulum,
provincia circumiacens. Eapropter, cum ad regimen vestrum veniat,
de vestra multimoda bonitate confisus et meis interpellationibus animatus,
licet supervacuis laboret impendiis qui bonos ut bona faciant exhortatur,
tamen ex habundantia cordis ipsum vobis, in quibus elegit bonitas sibi
locum, profusis precibus recomendo, ut, sicut arthemo navem, sic navis
protegat arthemonem. Spero equidem quod idem consuetis insistens,
secum Domino cooperante, virtutibus, sic in pace constituet locum
vestrum, quod sub ipsius gubernatione gaudebitis et meis desideriis satisfiet.
Qualem autem apud vos effectum sortiri debeant preces mee, certificari
desidero per vestras litteras speciales.
… camerario domini pape … abbas, per Leonardum de Benevento.
Velut equus doctus et utilis, ut sessoris obsecundet imperio stans attentus,
cum honore curvati capitis quasdam recepi litteras, quas vestri firmaverat
impressura sigilli, quarum nexum dum se manus avida verteret ad
rumpendum, ut executionem ipsarum mee devotionis integritas non differret,
protinus in faciem offerentis aspexi, de vestri status et curie continentia
sciscitatus: qui cum ad petita congrue respondere nescisset, nec
|
|