satis defensabilis foret, ad votum suum aptando fortiorem reddens, uxore ibi cum paucis
dimissa, circumquaque vicina castra lacessitum vadit. Graeci vero, semper genus perfidissimum,
hoc solo offensi, quod milites comitis in domibus suis ubi hospitabantur, de uxoribus et
filiabus timentes, quadam die, cum comes apud Nicosinum, oppugnandi gratia, moraretur, videntes
paucos cum comitissa remansisse, suspicati se in eosdem facile praevalere, ut eos ab
urbe, expellendo vel certe occidendo, jugum eorum a suo excutiant collo, oppugnare coeperunt.
Sed nostri, quamvis pauci, animo tamen et armis promptissimi, dolo cognito, citius
in arma ruunt: dominam suam seseque pro vita alacriter defendentes, acerrime resistunt,
donec nox certamen diremit. Comes vero, quod acciderat per legatum cognoscens, citissimus
advolat, Graecosque, qui, jam urbe ad medietatem recisa, inter se et Normannos
quandam munitionem ad se defendendum refecerant, minus ad praesens proficiens, expugnabat.
Sarraceni denique de vicinis castris quinque millia a nobis promptiores, audientes
Graecos a nostris dissentire, non minimum gavisi, auxilium laturi, se jam ad illos contulerant:
quorum praesidio Graeci se perplurimum tuebantur. Nam cum diu, taliter impugnando, nunc
autem seipsos defendendo, jugi incursione detenti, dum, per diversa loca praedando, victum
quaerere, ut soliti erant, impediuntur, famis angustia et assidui certaminis et vigiliarum aestu,
quae minime sibi pariter conveniunt, perplurimum afficiebantur. In tantum enim quisque
sibimet intentus erat, ut etiam ipse comes vix aliquem haberet, qui sibi cibum, excepta uxore
et armigeris, appararet. Nam, cum infra urbem, ne extra praedatum iret, jugi defensione
interim detinerentur, extra autem omnium oculi ad hoc intenderent, ut si, cum paucis latrocinari
tentaret, depraehenderetur: quodvis eorum agere imminens periculum dehortabatur.
Unde et tanta penuria inter eos fuit, ut neque rapere, neque, gratia largiente, alter ab
altero impetrare, vel mutuo aliquid accipere possent, omnibus pene - ab ipso comite usque
ad ultimum clientem - aequo pondere indigentibus. Vestium etiam tanta penuria illis erat,
ut, inter comitem et comitissam non nisi unam cappam habentes, alternatim, prout unicuique
major necessitas incumbebat, ea utebantur. Graeci vero et Sarraceni, quibus omnis patria
favens pro libito patebat, plurima replebantur abundantia. Neque enim necesse illis erat,
victum quaerendo, aliquorsum vagari, quippe quibus omnis Sicilia, quaeque necessaria erant,
certatim deferens ultra, suppeditabat. Nostri autem, quamvis, tanta penuria affecti, famis
et laboris vigiliarumque aestu inter seipsos flebiliores anhelarent, viriles animo alter alteri
flebilitatem suam, ne ad invicem dehortarentur, occultantes, quadam hilaritate vultu et verbis
simulare tentabant. Sed juvencula comitissa sitim quidem aqua extinguebat; famem vero non
nisi lacrimis et somno, aliquid unde non habens, refrenare sciebat. Certamen assiduum,
quod cibus non cibus suppeditabat, hostilis impugnatio abesse prohibebat. Sed interdum, ne
ab hostibus diriperentur, si non impugnati in arma ruerent, ipsa animis eorum innata ferocitas
sagaciter, etiam nolentibus viribus, repraesentabat.
XXX. - Quadam itaque die, certamine inito, comes, equo insidens, ut suis succurrat,
sese hostibus medium dedit. Hostes vero, eo cognito, versus eum fortiori impetu transientes,
equum eius spiculis confodiunt; ipsum cum equo, humi dejectum, manibus corripiunt, quasi
taurum ad victimam reluctantem, usque ad sibi tutiorem locum nituntur pertrahere puniendum.
Porro comes, in tanto discrimine positus, pristinarum virium non immemor, ensem,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|