Hugutio Pisanus: Agiographia

riga 1-192


AGIOGRAPHIA
Laboris assiduitatis et nature fragilitas dehortantur, rei tamen
utilitas et illius quod dicitur auctoritas: "de stercore boum
lapidatus est piger", nos loqui compellunt. Ne ergo inter pigros
inveniri et de stercore boum lapidari mereamur, ut nostrorum
operum congruo auspicio finis subnectatur optimus, expositiones
nominum sanctorum in kalendario conscriptorum interpretando
vel etymologizando explicare decrevimus. Nomina tamen mensium
et nomina dierum mensium et septimanarum dilucidare aliave addere
utilia non pretermittemus. Huic ergo operi non immerito,
quia sanctorum nomina hic continentur, Agiographie nomen imponemus.
Ad propositum igitur maturantes primo nomina mensium
et dierum mensium et dierum septimanarum breviter perstringemus,
a nomine primi mensis inchoantes et sanctorum collegium
ut operi suo suffragium impendatur subnixe deprecantes.
Januarius igitur dicitur a janua que est primum hostium intrantibus
quia sit quasi janua et introitus anni, vel dicitur a Jano
deo gentilium, quia apud gentiles Janus habebat festum in prima
die januarii, vel quia januarius est principium anni sicut Janus dicebatur
esse principium omnium operum.
Februarius dicitur quasi sacrificarius vel purgarius a februis,
id est sacrificiis et purgationibus que olim in illo mense precipue
solebant fieri pro animabus defunctorum.
Martius dicitur a Marte deo belli qui fuit pater Romuli, et ideo
Romulus in honorem patris sui primum mensem ab eius nomine
martium vocavit, vel ideo Martius dicitur a Marte quia in eo est
festum Martis, et ei consecratus est mensis ille quia eo tempore
cuncta animantia ad Martem aguntur concu<m>bendi voluntate.
Aprilis dicitur quasi aperilis quia tunc terra aperitur et flores
germinat, sed quia in hoc nimis derogatur Veneri, dicimus quod
aprilis dicitur a Venere. Aphros enim Grece Latine dicitur spuma,
unde Venus dicta est Aphrodita quia secundum fabulam de spuma
maris et humore testiculorum Saturni nata fuit Venus, et ab
Aphrodita dicitur aprilis quasi aphrilis vel quasi aphrodilis, id est
venerius, quia ille mensis dedicatus est Veneri, quia omnia animalia
tunc in Venerem ruunt, vel quia in eo habet festum suum vel
quia in eo nata fuit.
Maius dicitur a maioribus sicut junius a junioribus. Cum enim
Romulus rem publicam instituisset, divisit populum Romanum
in duas partes, scilicet senes et juvenes, id est maiores et minores,
et ad honorem partium ab illis partibus duos menses nominavit,
scilicet a maioribus maium et a iunioribus iunium. Sunt adhuc et
alie derivationes istorum nominum, sicut in Ovidio Fastorum habetur,
scilicet quod maius dicitur a maiestate vel a Maia matre
Mercurii et junius a Junone vel a juventute vel a coniunctione
Roman<o>rum et Sabinorum, sed quod prediximus prevalet. Et
nota quod quidam solent proferre hoc nomen per d, scilicet madius,
quod sine dubio nihil est. Debet enim esse ex toto in eadem voce
cum neutro istius nominis major, scilicet majus, sed causa differentie
in nomine mensis i debet proferri vocaliter, licet sit consonans,
que in comparativo profertur consonanter, si congrue
proferatur.
Julius et Augustus olim dicebantur Quintilis et Sextilis a numero
quo distabant a principio anni, id est a Martio. Antiqui enim
annum incipiebant a Martio usque ad tempus Nume Pompilii qui
addidit februarium et januarium et apposuit illos in principio anni
sed distinxit illos menses secundum lunationes, sicut et omnes alii
erant distincti et ita annus remansit incorreptus usque ad tempus
Julii Cesaris qui cum moraretur in Egypto annum correxit et distinxit
secundum cursum solis ad idem punctum in fine anni redeuntis.
Secundum ergo consuetudinem antiquorum qui annum
incipiebant a martio, omnes menses dicti sunt a numero quo distabant
a principio anni, id est a martio, ut quintilis quintus a
martio, sed postea ad honorem Julii Cesaris qui in illo mense natus
est vel aliquam victoriam obtinuit, dictus est julius.
Similiter sextilis quasi sextus a principio anni, id est a martio,
sed postea ad honorem Augusti qui in illo mense natus est vel aliquam
victoriam obtinuit, dictus est augustus. Nomina sequentium
mensium composita sunt a numero quo distabant a principio
antiqui anni, id est a martio, et ab hoc nomine imber, ut september
a septem et imber, octuber ab octo et imber, november a novem
et imber, december a decem et imber, quod sic intelligimus: september
quasi septimus ab imbre, id est a martio in quo imbres et
pluvie [h]abundant, vel september quasi septimus imber quia septimus
est a martio, et tunc, id est in septembri, imber est; sed prima
<sententia> prevalet. Similiter et alia nomina intellige que restant,
scilicet octuber, november, december.
Sequitur de nominibus dierum mensium. Primus dies cuiuslibet
mensis dicitur kalende a calo as quod est voco cas, quia eo
die solebat pontifex ascendere turrim de consuetudine Romana et
volens nuntiare quota esset luna <eo> die vel principium mensis,
dicebat pluries calo calo calo, quasi voco vos, venite et audite etatem
lune vel principium mensis, et ideo dies ille dictus est kalende,
quasi vocationes; vel aliter de consuetudine Romanorum erat quod
in principio cuiuslibet mensis celebrabant nundinas et eas incipiebant
in nonis: quia ergo venturi nesciebant principium mensis,
ideo semper in prima die mensis preco turrim ascendebat et totiens
vocabat calo, quasi voco vos ad nundinas, quot dies restabant usque
ad diem in quo volebant incipere forum, ut si in quinto die quinquies
dicebat calo, si in septimo septies. Unde et ille mensis habet
<quinto> nonas, iste vero <septimo> nonas, quia semper in principio
cuiuslibet mensis faciebant principium fori vel in quinto die
vel in septimo, quod ideo ita diviserunt ut latrones nescirent quando
deberet esse forum, quia abscondebantur in silvis et venientes
ad forum occidebant et predabantur, et ideo dicte sunt kalende
quasi vocationes,et quia pluries dicebat calo, ideo ab illa pluralitate
dictum est tantum pluraliter kalende arum, vel kalende
quasi colende, quia antiqui principium mensis semper solebant
colere. Secundus dies mensis non habet proprium nomen sed quedam
oratio fungitur in loco proprii nominis, et ut generaliter dicatur
tantum tres dies mensis distinguuntur quasi propriis nominibus,
scilicet primus qui dicitur kalende et quintus vel septimus qui
dicitur none et nonus dies post nonas qui dicitur idus. None arum
dicuntur a nundinis id est a mercatis, quasi mercationes, unde
ille dies mensis dicitur none quia tunc <nundine> incipiebantur.
Idus est tantum pluralis numeri et feminini generis et declinatur
sic: he idus, iduum, idibus, et interpretatur divisio, unde
ille dies mensis dicitur idus quasi divisio, quia tunc dividebantur a
nundinis, id est mercatis, que durabant a nonis usque ad idus vel
quia tunc dividebatur mensis, non quia in idibus sit medietas cuiuslibet
mensis, sed quia in idibus est divisio mensis quantum ad appellationem
dierum: ab idibus enim non computatur mensis nisi
per kalendas sequentis mensis, vel dicitur ille dies idus quasi edus
ab edendo, quia hic dies apud veteres epularum erat. Isti ergo tres
dies in mense habent sua nomina, sed ceteri carent nominibus
sed ponimus ibi in loco dierum illorum nominum quasdam orationes,
ut si mensis habet nonas in quinto die, semper in secundo die
post kalendas dicimus quarto nonas, in tertio die tertio nonas, in
quarto die pridie nonas, in quinto die sunt none. Si vero mensis
habet nonas in septimo die, statim post kalendas dicimus sexto
nonas, postea quinto nonas, et inde quarto nonas, postea tertio
nonas, postea pridie nonas, in septimo die sunt none. Post nonas
in quolibet mense statim dicimus octavo idus, post<ea> septimo
idus, post<ea> sexto idus, et inde quinto idus, post<ea> quarto idus,
post<ea> tertio idus, post<ea> pridie idus, postea in nono die post
nonas sunt idus. Post idus vero semper dies computantur per kalendas
sequentis mensis, et hoc ostendamus in uno ut idem intelligatur
in ceteris. Januarius post idus habet decem et octo dies.
Primus ergo dies post idus nono decimo kalendas februari dicetur
secundus octavo decimo kalendas februarii et sic semper diminuitur
numerus usque ad ultimum diem mensis in quo ultimo die
dicetur pridie kalendas februarii, et sunt omnes huiusmodi orationes
quarto nonas, quarto idus, quarto kalendas defective, id est
non plene; subintelligitur enim iste ablativus 'die' et hoc adverbium
'ante' ad regimen illius accusativi, et est sensus: quarto
nonas, id est quarto die ante nonas, tertio idus id est tertio die
ante idus, pridie idus id est primo die ante idus, pridie kalendas id
est primo die ante kalendas et sic de ceteris. Vide ergo quod quidam
menses in kalendis et in nonis et in diebus conveniunt, quidam
differunt. Quidam enim habent triginta dies, quidam unum
et triginta, quidam duodetriginta. Item quidam post idus habent
nono decimo kalendas, quidam octavo decimo kalendas, quidam
septimo decimo kalendas, quidam sexto decimo kalendas. Item
quidam habent quarto nonas, quidam sexto nonas; octavo idus
omnes equaliter habent. Qui ergo in huiuscemodi pares sunt dicamus:
januarius, augustus, december in kalendis, in nonis et
diebus pares sunt; nam quilibet illorum nono decimo kalendas post
idus retinet et quarto nonas, et ex triginta et uno die constat.
Unde hi versus:
Primus et octavus mensis simul et duodenus
post idus retinent decimas nonasque kalendas,
et quarto nonas congaudet quilibet horum
et pariter gaudent triginta diebus et uno.
Item martius, majus, julius, octuber pares sunt. Nam quilibet
horum decimo septimo kalendas post idus retinet et sexto nonas,
et triginta uno diebus constat. Unde hii versus:
martius et majus octuber julius atque
in sexto nonas triginta diebus et uno
post idus retinent denas septemque kalendas.
Item aprilis, junius, september, november pares sunt. Unde
hii versus:
junius, aprilis, september et inde november
in triginta dies octo decimoque kalendas,
et quarto nonas congaudet quilibet horum.
Solus vero febrarius nulli par est. Unde hii versus:
octo dies et viginti tibi februe restant,
et tibi post idus sexto decimoque kalendas.
Sequitur de nominibus dierum septimane, qui aliter appellantur
secundum christianos, aliter secundum Hebreos aliter secundum
gentiles. Secundum christianos sic: prima feria, secunda
feria, tertia feria, quarta feria, quinta feria, sexta feria, septima
feria; et dicitur feria, id est cessatio ab opere servili, unde et feria
dicitur festivus dies in quo cessare debemus ab operibus servilibus
et in quo sola res divina debet geri, vel dicitur feria a feriendis victimis
et secundum hoc soli festivi dies dicuntur ferie proprie, in
quibus sacrificia precipue solent fieri, sed quia qualibet die debemus
cessare a vitiis, inde est quod quilibet dies potest dici feria [dicitur],
vel feria dicitur quasi faria, quia in creatione mundi per singulos
dies fabatur Deus. In prima enim die dixit: "Fiat lux", in
secunda: "fiat firmamentum", et sic in aliis; vel dicitur feria a
fando, quia in feriis est nobis tempus fandi in divino vel humano
officio, et secundum hoc quilibet dies potest dici feria. Secundum
ergo consuetudinem christianorum sic appellandi sunt dies: prima
feria vel dies dominica vel dominicus, secunda feria, tertia
feria, quarta feria et cetera, et est sensus duplex in hoc. Quia
enim dies sabbati ab initio habitus est ferialis, ideo dies dominicus
nuncupatur prima feria quia primus est a feria, id est a sabbato
quod feriale solet esse; dies lune dicitur secunda feria quia secundus
est a feria, et sic de ceteris. Vel aliter dies dominicus dicitur
prima feria quia primus dies est septimane, quia feria est, et
sic de ceteris; dies dominicus vel dominica dicitur quia Dominus
noster tali die resurrexit.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190

Torna all'inizio