Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 53


Corius ab antiquis masculino genere dicebatur. Plautus (inc.
frg. 18): “lam tibi tuis meritis crassus corius redditus est.”
Pari modo diverso genere dicebant heac lupus, haec metus,
hirc amnis, hic frons.
Cullus quoque masculine dixerunt. Est enim genus tormenti
e corio.
Crumina sacculi genus. Plautus (inc. frg. 19): “Di bene vertant,
tene cruminam, inerunt triginta minae.”
Corinthienses ex eo dici coeperunt, ex quo coloni Corinthum
sunt deducti, qui ante Corinthii sunt dicti; quam consuetudinem
servamus etiam, cum Romanenses et Hispanenses
et Sicilienses negotiatores dicimus, qui in alienis civitatibus
negotiantur.
Cavitionem dicebant, quam modo dicimus cautionem.
Consuetionem Plautus (Amph. 490) pro consuetudine dixit.
Corculum a corde dicebant antiqui sollertem et acutum.
Plautus in Casina (837): “Ego sum liber, meum corculum,
melliculum, verculum.”
Casinam fabulam Plautus inscripsit ab ancillae nomine Casi<n>a,
quam amari a se<ne> introduxit.
Conivola occulta.
Cogitatim adverbialiter pro cogitate.
Clientam pro cliente Plautus dixit.
Comoedice figuratum a comoedo. Plautus (Mil. 213): «Euge
Eus<cheme> adstetisti et dul<i>ce et comoedice!”
Capulum et manubrium gladii vocatur, et id, quo mortui
efferuntur, utrumque a capiendo dictum. Sane a capulo fit
capularis.
Celassis celaveris.

Torna all'inizio