Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1859


NISA mons est Yndie, in quo Liberum patrem aiunt fuisse
nutritum. Hunc eundem supra Meros diximus vocitatum.
NISA mons est Phocidis seu vertex alter Parnasi montis, in
quo dudum colebatur Bachus.
NISUS mons Megarensium, a Niso qui purpureum habuit,
crinem et Megarensium rege ibidem sepulto dictus.
NULO seu NILO mons est in quo ferunt homines habitare
aversis plantis, octonos digitos in singulis pedibus
habentes.
NUMORDIS mons est Mitilenensium.
NUMASTICUS Mitilenensium mons est.
 
OAXES mons est Scythie.
OCYLA mons est Armenie, cuius in summitate, deficiente
diluvio, arcam Noe fuisse delatam ferunt et diu ibidem lignorum
reliquias perdurasse. In multis quidem montibus hactenus dictum
est hanc consedisse: quod sane intelligendum est aut eum
montem plura habuisse nomina aut plura cacumina diversimode
nominata, quorum aliud memini pro alio ponitur seu pars
pro toto, ut scribentium moris est.
ODORI montes in regione Thasie sunt.
OENIPHILE Dyrrachii mons est.
OETA mons inter Thessaliam et Thraciam insignis morte
Herculis, in eo quippe rogus eius conditus et ipse consumptus
est.
OFFENSIONIS mons Hierusalem fere continuus est in accubitu
montis Oliveti, sic dictus eo quod in eo Salomon adoraverit
ydolum Moloch.
OGYGIUS mons apud Thebas est, ab Ogygio rege sic
dictus.
OLENEUS mons Arcadie qui et Nemeus dictus est.
OLYMPUS mons est altissimus Macedonie. Hunc olim crediderunt
aliqui unum et idem fuisse cum Ossa monte Thessalie,
et tandem terremotu disiunctos peperisse Peneum fluvium
et paludibus quibus laborabat Thessalia exitum prestitisse. Is
quidem adeo verticem in celum extollit ut nubes argumento
cognoscatur excedere, nam cinere sacrorum characteribus

Torna all'inizio