2. LANFR.  Per unam Sabbati , id est, per unam  
diem septimanae jubet colligi ea quae Jerosolymam  
sanctis mittebantur. 
3.  Ostium enim mihi . Ratio cur tantopere Ephesi  
sit permansurus. Dicit enim ostium magnum esse  
apertum praedicationis suae, per quod possit praedicando  
ad corda audientium intrare et fidem Christianam  
persuadere. 
4.  Obsecro autem . Obsecro autem ut et vos fratres 
subditi sitis. 
5.  Nostis Stephanae domum . Hi cum Apostolo  
fuerant, et quibusdam Corinthiis qui cum Apostolo  
erant, et ipsi Apostolo necessaria saepe  
ministraverunt. 
6. AMBROS.  Sit anathema . Quod interpretatur. Si  
quis Dominum Jesum Christum non amat,
  |  
  |