Salimbene de Adam: Cronica

Pag 514


cor nostrum. Quia extincta cinis erit corpus nostrum, et spiritus
diffundetur tamquam mollis aer. Et transiet vita nostra tamquam
vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur, que effugata est a radiis
solis et a calore illius aggravata. Et nomen nostrum oblivionem accipiet
per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
Umbre enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis
nostri, quoniam consignata est, et nemo revertetur. Venite ergo, et
fruamur bonis que sunt et utamur creatura tamquam in iuventute
celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non pretereat
nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant,
nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo
vestrum sit exors luxurie nostre. Ubique relinquamus signa letitie,
quoniam hec est pars nostra et hec est sors.
De vita carnalium hominum.
Isti tales, sicut dicit Apostolus, I ad Cor. XV, sunt qui dicunt:
Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Sed audi remedium:
Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
Evigilate iusti et nolite peccare! Item ad Gala. VI: Nolite errare,
Deus non irridetur. Que enim seminaverit homo, hec et metet. Quoniam
qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Qui autem
seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam. Hinc Damascenus
ait: «Si non est resurrectio mortuorum, beatificemus
agriferas, que sine tristitia vitam habent». Hinc Apostolus ait,
I ad Cor. XV: Si tantum in hac vita sperantes sumus in Christo,
miserabiliores sumus omnibus hominibus. Sed non est ita. Immo
sicut alibi dicit, ad Colo. III: Mortui enim estis, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit,
vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Et hoc est
quod oramus in prosa, dicentes:
Post presentem miseriam,
hoste morte devicta,
gloriosam victoriam,
de qua mira sunt dicta,

Torna all'inizio