Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 9


temporis adesse oportunitas ut maturet consilium et, quem regnandi
libido precipitem agit, moram omnem dampnosam existimat. Nulla
interim animo pax datur, nulla tranquillitas; omnia circuit, omnia
premetitur, omnia diligenter explorat, quo consilio, quibus artibus
regnum optineat. Multaque diu precogitans, intelligit viros nobilissimos,
quibus adhuc regnum florebat Sicilie, suum impedire
propositum; pre ceteris autem ei metum incutiunt Robertus comes
Lorotelli regis consobrinus, Symon comes Policastrensis, Ebrardus
comes Squillacensis, quorum illi virtus haud dubia erat,
sciebatque fidem eorum nulla fraude, nullis unquam premiis corrumpendam;
nec, si superessent incolumes, sperabat rem posse
procedere.
Visum ergo primum aliquid ad eorum machinari pernitiem,
in eoque sceleris sui primitias prelibare, placuit etiam, et ad id
totis viribus nitebatur, ut Hugonem archiepiscopum, qui tunc Panormitane
preerat ecclesie, socium ac participem eius haberet consilii,
cuius fretus auxilio, ad id quod speraverat maturius perveniret.
Sciebat enim illum prudentem, providum summeque virum
esse industrie et ad quaslibet machinationes aptissimum; ceterum,
elati quidem erat animi, glorie cupidus, libidinique deserviens.
Huius primum admiratus pedetemptim pertemptat animum, dehinc
confidentius mentem aperit, propositi partem exponit, regnandi
tamen dissimulat voluntatem, nec difficile persuadet ut amoto rege
inutili, ipsi tutele munus subeant, regnum pueris conservantes incolume
dum pubertatis annos impleverint. In hoc ambo consentiunt
ut regem deponant; cetera Maio reticet, ne facti socium
atrocitate deterreat, sperans, si tutor possit fieri puerorum, nullius
se de cetero ad optinendum regnum indigere consilio. Dictum

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio