Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 57


tribus Beniamin pro uxore levite delevit, filios Eli
sacerdotis in bello prostravit; hec Uriam occidit, Ammon
interfecit, presbiteros lapidavit, Ruben maledixit, Samsonem
seduxit, Salomonem pervertit. (2) Verum est ergo quod
legitur: «Propter speciem mulieris multi perierunt». Nam
«vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguunt
sensatos». Hec «multos vulneratos deiecit et fortissimi quique
interfecti sunt ab ea, vie inferi domus eius, penetrantes
in interiora mortis». Hec vires enervat, sensus diminuit,
dies consumit, opes effundit.
XXIIII
De coitu contra naturam.
(1) Hec ignominiosam morphosim operatur, quam tamen
apostolus non confunditur nominare: «Propterea, inquit,
tradidit eos Deus in passiones ignominie. Nam femine eorum
commutaverunt naturalem usum in eum qui contra
naturam est. Similiter et masculi, relicto naturali uso femine,
exarserunt in desideriis suis invicem, masculi in
masculos turpitudinem operantes». Quid hac turpitudine
turpius? Quid hoc crimine criminosius? (2) In lege quasi
paria coniunguntur concubitus maris cum masculo et coitus
hominis cum iumento. Sic enim legitur in Levitico: «Cum
masculo non commisceberis coitu femineo, quia abhominatio
est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis

Torna all'inizio