9.  Dicendo autem novum . Ita sunt inter se Novum  
et Vetus, sicut magnum et parvum. Quotiescunque  
enim duae res inter se conferuntur, si una vocatur 
nova, altera vetus; et econtra. 
CAP. IX.—1. LANFR.  Saeculare . Sacrificium Judaeorum 
vocat saeculare, vel quia transitorium, sicut  
omnia quae hujus saeculi sunt, vel quia in modum 
temporis singulis annis eadem repetebantur. 
2.  Sanctorum viam . Sanctorum via est vel ipse  
Christus, vel spiritualis intelligentia legis. 
3.  Priore . Prius tabernaculum est carnalis intelligentia 
et observantia legis; secundum, spiritualis. 
4.  Parabola est . Allegoria Veteris Testamenti; hoc  
praesens tempus. in quo Ecclesia Christi fundatur et 
gratia Novi Testamenti praedicatur, significat. 
5.  Conscientiam . Juxta conscientiam dicit, vel  
quia legales hostiae peccata cogitationum non purgabant,  
vel quia ab anima conscientiam perpetrati  
sceleris perfecte abstergere non poterant. 
6.  Tabernaculum . Tabernaculum quod Christus  
introivit, vocat coelum, quod peramplius et perfectius  
est quam illud Judaeorum tabernaculum quod  
vocabant Sancta sanctorum.
  |  
  |