sed sunt servi pecuniae. Quare si indecens est reges, et
principes esse servos, conveniens est eos esse liberales.
Tertio huiusmodi virtus dicitur communicabilitas: quia
per eam homines communicant sua bona, per quam communicationem
ab aliis potissime diliguntur: nam liberales
sunt potissime amabiles. Quare si maxime decet reges
et principes, ut sint dilecti ab iis qui sunt in Regno,
maxime decet eos liberales esse. Spectat autem ad liberalem
primo respicere quantitatem dati, ut non det minus,
vel plus, quam debeat. Secundo debet respicere quibus
det, ut non det quibus non oportet. Tertio videndum
est cuius gratia det, ut det boni gratia, non propter aliquam
aliam causam. reges enim et principes vix possunt deviare
a liberalitate in dando plus, quia magnitudo expensarum
vix potest excedere multitudinem reddituum.
Imo si contingat liberalem dare plus quam deceat, ut vult
Philosophus, moderate tristabitur. Nam magis gravatur
liberalis, sit det minus quam debeat, vel si non expendat
ubi oportet, quam si expendat ubi non oportet. Deviant
autem a liberalitate reges, et principes in dando quibus
non oportet, vel cuius gratia non oportet. Dant enim (ut
Philosophus ait) histrionibus, adulatoribus, vel aliis,
quibus non oportet dare: quia magis deceret
eos esse pauperes, quam divites. Sic
etiam dant cuius gratia non oportet.
non enim dant boni gratia,
sed magis dant ut laudentur,
et propter
inanem gloriam
vel propter aliquam aliam causam. Decet
igitur reges esse liberales: et ut
liberales sint, oportet eos beneficiare
bonos, et boni
gratia.
|
|