Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 504


ergo quantum ad hoc secundum tollit libertatem voluntatis, et per consequens
virtutem; sed quantum ad primum non, quia homo potest propter alterum operari
quod ei debet, etiam propria voluntate; et secundum hoc latria dicitur
servitus.
Ad secundum dicendum, quod quamvis virtus habeat quod sit virtus ex actu
interiori, scilicet ex electione; tamen quod sit determinata virtus, habet ex actu
exteriori: quia nostra electio determinatur per actum exteriorem qui elicitur,
secundum quem attingit virtus proprium obiectum, vel materiam, ex quo specificatur
actus vel habitus; ideo virtutes quaedam habent actus exteriores, non
solum interiores, sicut patet de fortitudine et iustitia.
Ad tertium dicendum, quod revereri, inquantum huiusmodi, est actus timoris;
sed exhibere reverentiam, inquantum est Deo debitum, est proprie latriae; unde
non sequitur idem esse latriam et timoris donum; sicut etiam pugnare viriliter
est actus fortitudinis, inquantum huiusmodi; sed pugnare in acie regis inquantum
miles, hoc debet ei propter feudum quod tenet ab eo; et est actus iustitiae.
Ad quartum dicendum, quod pietas, inquantum est donum, consistit in quadam
benevolentia supra modum humanum ad omnes: sed pietas secundum quod hic
accipitur, consistit in quadam devotione ad Deum, cui latria exhibetur; et hoc
infra in tractatu de donis melius patebit.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod aliqua virtus dicitur generalis quatuor
modis. Uno modo quia praedicatur de qualibet virtute, sicut iustitia legalis,
quae convertitur cum virtute, et est idem subiecto, ratione differens, ut dicit
Philosophus: et sic dicitur generalis quantum ad suam essentiam.
Secundo modo dicitur generalis, inquantum ab ea dependent aliae virtutes participantes
eius actum; et hoc modo prudentia generalis dicitur, quia ex ea
omnes aliae virtutes morales rectitudinem electionis participant, et sic actus
eius immiscetur actibus omnium aliarum virtutum: nihilominus ipsa in se est
specialis secundum quod habet specialem rationem obiecti, scilicet eligibile ad
opus. Tertio modo dicitur generalis, inquantum operatur circa actus omnium
virtutum, ita quod omnes cedunt ei pro materia; sicut magnanimitas, quae operatur
magna in omnibus virtutibus, ut dicitur 4 Ethic.; et tamen in se specialis
virtus est, quia rationem specialem obiecti in omnibus attendit, scilicet
dignum magno honore. Quarto dicitur aliqua virtus generalis, inquantum ad
eam concurrunt diversae virtutes, quia scilicet actus eius praeexigit actus multarum
virtutum; sicut etiam ad magnanimitatem praeexiguntur aliae virtutes,
quia nullus potest dignificari magnis nisi virtuosus sit.
Prima ergo generalitas, est quasi universalis; secunda quasi causae dantis
esse; tertia quasi moventis per imperium; quarta quasi totius integralis comprehendentis
multa.

Torna all'inizio