Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 666


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod gratia eius fuerit infinita. Ioan. 3, dicitur quod non
ad mensuram dat ei Deus Spiritum Sanctum. Sed omne finitum mensuram
habet. Ergo cum Spiritus Sanctus dicatur dari hominibus secundum quod gratiam
accipiunt, videtur quod gratia eius fuerit infinita.
2. Praeterea, omni finito potest aliquid maius intelligi, et Deus aliquid maius
facere. Sed in littera dicitur, quod Deus illi maiorem gratiam conferre non
potuit, nec potest plenior intelligi. Ergo est infinita.
3. Praeterea, omne finitum multoties sumptum, aequatur alteri finito, vel excedit
ipsum. Si ergo gratia Christi fuit finita, tunc gratia alterius hominis posset
tantum augeri quod aequaretur gratiae Christi, vel excederet ipsam; quod est
inconveniens. Ergo gratia Christi est infinita.
4. Praeterea, a causa finita non est effectus infinitus. Sed meritum Christi fuit
infinitum, quia sufficiens ad redemptionem totius humani generis, quod est infinitum
potentia. Ergo et gratia, quae est causa meriti, fuit infinita.
SED CONTRA, nullum creatum est infinitum. Sed gratia Christi fuit creata. Ergo
non fuit infinita.
Praeterea, nullo infinito est aliquid maius. Si igitur Christus, secundum quod
homo, habuisset gratiam infinitam; secundum quod homo, non fuisset minor
Patre, quod est contra fidem.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod gratia illa potuerit augmentari. Omni enim finito
possibilis est additio. Si ergo gratia Christi finita fuit, quia creata est, potuit ei
fieri additio; et ita potuit augeri.
2. Praeterea, quantumcumque additur intellectuali naturae de perfectione,
tanto magis augetur eius capacitas; unde secundum Philosophum in 3 de
Anima, quanto intellectus magis intelligit difficilia, plus etiam potest
intelligere. Sed capacitas amplioris gratiae facit possibilitatem ad augmentum.
Ergo quantumcumque homo habeat perfectam gratiam, remanet possibilitas ad
augmentum; et ita videtur quod Christus potuit proficere in gratia.
3. Praeterea, missio visibilis est signum missionis invisibilis. Sed ad Christum
facta est visibilis missio Spiritus Sancti in trigesimo anno, ut supra, Luc. 3.
Ergo tunc fuit ei facta invisibilis missio Spiritus Sancti. Sed Spiritus Sanctus
non mittitur visibiliter ad aliquem nisi ratione novae gratiae
datae, vel ratione augmenti gratiae. Ergo Christus crevit in gratia, cum primum
gratiam habuerit.
4. Praeterea, sicut requirebatur in ipso perfectio animae, ita et perfectio corporis.
Sed ipse crevit in perfectione corporis. Ergo et crevit quantum ad gratiam,
quae est perfectio animae.

Torna all'inizio