Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 375

Tomus I


tanti solicitudo mysterii, quibuslibet terrae
principibus debeatur, Romani tamen Imperii
veneranda sublimitas, quae in omnibus praesentium
oculis, velut in speculo, collocatur, tanto
perfectius zelari pacem compellitur, quanto
tenet instantius vacare justitiae subditorum.
Ut quam totius orbis ambitus quodammodo
debita devotione deposcit,
quasi a nobis praesentibus obtineret, cujus naturae
tam spiritus quam effectus velut fidelis
et prudens spiritu vivit Imperii, ut eo languente
langueat, et ipso prosperante laetetur.
Nec solum in temporalibus solatiis Christiani
populi, tenebras Romani sceptri fulgor illuminat:
sed et catholicae fidei fulcimenta non levia
subministrat. Cum etiam matrem
ecclesiarum omnium Apostolorum sedem,
infra totius Imperii viscera collocatam,
a qua ecclesiae urbium singularum, et locorum
autoritatis insignia trahunt: exemplis
haereticorum perfidis, vel aliquorum injuriis
concuti non permittat. Propter quod
gratissimum offerre vivo Deo putamus
obsequium, si zelo laudabili et constanti proposito,
ad totius Imperii statum pacificum,
tanto libentius aspiremus quanto clariori
praesagio hoc de coelesti colligimus voluntate.
Nec enim ob aliud credimus quod providentia
Salvatoris sic magnifice, imo mirifice dirigat

Torna all'inizio