Cap. LV.
Tineosus miles Viterbiensis Imperatori, super
eisdem, et quod celeriter veniat.
Imperialis Majestas servo suo dignata sacras
literas destinare, et laudibus extollere famam
ejus, de fervente ferventiorem efficit,
accendens interius, exterius jam accensum,
et firmans in proposito jam firmatum. Sed
quia laus in ore proprio non est pulchra, quanta
operata sit et operatur jugiter fides mea,
et quanta passus sim et paratus sum in nostro
pati, effectus operum demonstrabunt:
et prius fama quam persona me vestro culmini
praesentabit. Nec indigne corpus et animam,
et universa quae habeo, pro honore diadematis
vestri exposui liberaliter, et expono: cum
omnia quae in terris possideo a vestra Magnificentia
mihi donata profitear, ac salutem
et vitam [post Deum praecipue] recognoscam.
Haec utique deberent recognoscere proditores,
quorum oculos diabolus excaecavit in tantum,
ut magis in tenebris quam in luce et potius
in timore mortis, quam in securitate
vitae, desiderent et eligant ambulare. Qui
post Deum per nos de carceribus educti,
de exilio revocati, imo de faucibus mortis erepti,
|
|