De septem virtutibus oppositis septem supradictis				c.92r.a 
viciis detestabilibus. Et differencia 
inter dona Spiritus sancti et virtutes. 
Rubrica LI 
Quia omnis virtus habet vicium sibi oppositum penes super 
habundanciam et defectum, scias quod contra prescripta 
septem vicia detestanda opponuntur septem virtutes, 
quas septem dona Spiritus sancti pariunt, sicut est Fides, 
Spes, Caritas, Prudencia, // Fortitudo, Temperancia 			c.92r.b 
et Iusticia. Et ne per ignoranciam procedatur, scias quod 
hec est differencia inter dona et virtutes. Dona quidem, 
secundum Hugonem de Sancto Victore in XVII c. sui li. 
Sentencia. , "  sunt primi laudabiles motus in corde hominum, 
quasi iactata quedam virtutum semina super terram, 
idest corda nostra"  . Et prout scribit Magister Sentenciarum 
in li. II°, "  Dona Spiritus sancti nil sunt aliud nisi ipse 
Spiritus sanctus, sicut corpus carneum nil est aliud quam 
ipsa caro"  . Et Augu., in XV li. de Tri. : "  Per donum – inquit - 
quod est Spiritus sanctus commune omnibus membris 
Christi propria dividuntur quibusque dona"  . Hec quidem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |