Guido Faba: Ars dictaminis

361


CXXIIII.
Quid sit adiunctio.
Adiunctio est quando verbum non interpositum primis
clausulis redditur, et extremis prepositum est, ut si dicam:
«Controversia iudici, sed medico vulnus placet».
CXXV.
Quid sit conduplicatio.
Conduplicatio est geminatio unius dictionis vel plurium:
«Fuit, fuit quondam in hac republica virtus!»
CXXVI.
Quid sit interpretatio.
Interpretatio est eiusdem sententie utilis repetitio, sed
non vocis, hoc modo: «Iudei Christum crucifixerunt, filium
Dei patibulo tradiderunt».
CXXVII.
Quid sit commutatio.
Commutatio est, cum due sententie discrepantes ita commutantur,
quod ad priorem posterior contraria priori deducitur;
ut si dicam: «Virtus non provenit a dignitate, sed dignitas
a virtute».
CXXVIII.
Quid promissio.
Promissio est, cum voluntati alicuius nos ex toto subiicimus,
ut si dicam: «De persona rebusque meis facite
sicut placet».

Torna all'inizio