dolorem. Sciunt enim ad quem finem create fuerant			 c.98r.b 
et, quod ob peccatum originale illo bono private sunt, 
ob hoc dolorem habent. Attamen ille dolor non poterit 
dici vermis, quia nullum consciencie remorsum habent,  
cum id bonum non perdiderint culpa sui. Verum, 
quia ex hac posicione videntur inconveniencie plures 
sequi, si dicamus illas animas sensibili dolore affici, 
dicunt alii quod anime parvulorum carebunt cognicione. 
Quod potest intelligi per hunc modum : morientes 
cum sola originali culpa tenent medium inter habentes 
graciam et actualem culpam, ergo tenent medium inter 
beatos et eternis ignibus cruciatos, quia beati igitur sensibili 
pena carent et Dei visione fruuntur et dampnati 
sunt in tenebris et pena sensibili cruciantur. Ideo parvuli  
cum beatis debent in uno communicare et in alio cum 
dampnatis, nec possunt cum beatis Dei visionem habere 
communem, quia tunc cum dampnatis in nullo communicarent, 
eo quod videre Deum non stat cum pena sensibili. 
Ergo cum beatis conveniunt, quia divina visione privantur. 
Et hoc noscunt parvuli positi medii inter istos. Ex 
dictis patet quod Deus non facit frustra animas quas novit 
ante suscepcionem Baptismatis de corporibus egressuras, 
cum omnia Deus faciat ad suam gloriam demonstrandam. 
Et, secundum posicionem istam, concedende 
sunt omnes raciones dicentes quod parvuli nullum spiritualem 
dolorem sentiant.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |