III
De conceptione infantis.
(1) Est autem duplex conceptio, una seminum et altera naturarum:
prima fit in commissis, secunda in contractis. Parentes
enim committunt in prima, proles contrahit in
secunda. Quis enim nesciat concubitum etiam coniugalem
nunquam omnino committi sine pruritu carnis, sine fervore
libidinis, sine fetore luxurie? Unde semina concepta
fedantur, maculantur et vitiantur, ex quibus tandem anima
infusa contrahit labem peccati, maculam culpe, sordem
iniquitatis. Sicut ex vase corrupto liquor infusus corrumpitur
et pollutum contingens ex ipso contactu polluitur.
(2) Habet enim anima tres naturales potentias sive tres naturales
vires. Rationalem ut discernat inter bonum et malum,
irascibilem ut respuat malum, concupiscibilem ut appetat
bonum. Iste tres vires tribus oppositis vitiis originaliter
corrumpuntur. Vis rationalis per ignorantiam, ut non discernat
inter bonum et malum, vis irascibilis per iracundiam,
ut respuat bonum, vis concupiscibilis per concupiscentiam,
ut appetat malum. Prima gignit delictum, ultima parit peccatum,
|
|