: Formularium florentinum artis notariae

113


DE PROMISSIONE REDDENDI REM PRETIO RESTITUTO.
In Dei nomine amen, die tali et cetera. Cum talis,
filius I., iure tali, hodie in veritate vendidisset tali talem
rem, vel tales terras, et ponantur fines, pretio tot librarum,
hoc actum et dictum fuit, et pactum appositum,
in agendo et contraendo inter eos, quod, si dictus
I. venditor, vel eius heredes, reddiderint, vel solvere
voluerint eidem emptori, vel eius heredibus, predictum
pretium de hinc ad talem terminum, et soluto, et recolta
illius anni habita et recepta ab emptore, quod
ipse emptor debeat et teneatur; et etiam promisit pro
se et heredibus, et pactum fecit eidem venditori, vel
eius heredibus, reddere et restituere cartam emptionis,
et alia instrumenta, si qua habent, de terris predictis,
et exinde facere venditionem et finem et concessionem,
dicto eius sapientis, sine aliis expensis, cum personis
necessariis; obligando se tamen pro suo dato et facto
in defensionem, et non alio modo ad aliquid aliud teneantur;
et hec ei observare promiserunt de hinc ad
predictum terminum, ultra vero non teneantur; et si
hec omnia vel singula non observaverint, promiserunt
ei dare libras tot pro pena, et dampna et expensas resarcire,
et post hec ex pacto firma tenere, renumptiantes
et cetera.
DE VENDITIONE DOMINII ET PROPRIETATIS ET FINE
PENSIONIS.
In Dei nomine amen. Talis filius talis, per hoc venditionis
instrumentum, die presenti, iure proprio, vendidit
et dedit, tradidit atque concessit tali integre, videlicet:
dominium et proprietatem unius case, terre vel
rei posite loco tali, quam rem ab ipso libellario nomine
detinebat, unde sibi annualiter, nomine pensionis, dabat,
et dare debebat, tot denarios talis monete; quam siquidem
pensionem, vel si plus esse[t], huc usque deceptum est

Torna all'inizio