Petrus Damiani: Epistulae

Pag 155


Quam in contrarium versa est et illius eximii fortuna Pompegi, qui
post tot triumphos clarasque victorias, quas diverso terrarum orbe confecit,
postquam viginti duos reges in solo orientali climate superavit, vilis
Achillae gladio detruncatus occubuit? Cesar eciam, quem victoriae cupidum
totus occiduus orbis saciare non poterat, cui velut quidam contradiccionis
obex, ut ita loquar, inportunus et arrogans Oceanus obsistebat,
cuius ora flammantia innumerabilium strages gencium non complebant,
senatorios intra curiam gladios pertulit, a quibus utique viginti duabus
plagis confossus interiit.
Nunquid et mulieres ab huius mundanae decepcionis rotali vertigine
reperiuntur immunes? Cleopatra nempe magnifice toti dominabatur
Aegypto, quod videlicet regnum centum milia villarum includere perhibetur.
Huc accessit, quod Antonius, qui Orienti simul imperabat et Asiae,
Octaviani Augusti sororem repudio sprevit, et hanc sibi infaustis auspiciis
in matrimonio copulavit. Verum ad quem finem tam gloriosi, tamque
magnifici coniuges pervenerunt? Antonius siquidem ab Augusto apud
Actium navali praelio superatus in Aegyptum fugit, ibique desperatis
rebus ipse sibi mortem propria deliberacione conscivit. Sed et Cleopatra
postmodum non dissimili necessitate coacta in preciosum viri sui sepulchrum
se sponte proiecit, aspidemque propriis uberibus adhibens, dum et
illa sanguinem sugeret, et haec in se venena contraheret, expiravit. Semiramis
eciam post obitum viri, quot strages dederit, quot sibi regna subdiderit,
quo demum fine defecerit, liquido veterum testantur annales.
Cum ergo fallax huius mundi felicitas tot calamitatibus sit obnoxia,
cum potencia temporalis tot casibus varianda subiaceat, et rerum ordo
sese velut scenicae vertiginis alternitate confundat, quis sanae mentis a
rebus tam frivolis tamque fugacibus animum non avertat? Nam ut et ipsa,

Torna all'inizio