Risus dolori miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Responsio mollis frangit iram, et furorem
suscitat sermo durus.
I 59
Quia solent esse, que apprehenduntur visu, hominibus notiora, de statu vestro me aliosque vestros
de curia certificare curetis non per epistole vel nuntii missionem, sed per exhibitionem festinam
presentie corporalis.
I 60
Apertis thesauris nostris aurum non invenimus, quod quesisti. Porro equi non sunt indicia studii
nec tendentis ad cathedram efficax argumentum.
I 61
In senecta et senio constitutus non solum adolescentie ac iuventutis expiare delicta vereris, verum
etiam adhuc de die in diem sordescens et in tuis sorditus requiescens cum Iob putrefactus in stercore
ut iumentum in profundum venisse videris, cum contempnendo iam nec Deum timeas nec hominem
verearis. Nostris quidem recolimus tibi dedisse litteris in mandatis, ut nostris consiliis acquiescens
aut episcopatui cederes, ne amovearis invitus, aut XV. die post susceptionem earum nostro
te conspectui presentares auditurus, quid de te apostolica duceret circumspectio decernendum.
Sed tu, sicut dilecti filii, capitulum .., nobis suis litteris intimare curarunt, utrumque efficere contempsisti,
|
|