Solutio II
Ad secundam quaestionem de partibus quas Macrobius ponit, dicendum, quod
sunt eiusdem rationis cum partibus quas ponit Tullius, nisi quod duas harum dividit
in duas species, scilicet «fidentiam», quam ponit Tullius, dividit in «magnanimitatem»,
quae est in sperando magna consequenda, ut magnos honores, et «fiduciam»,
quae est in consequendis honoribus mediocribus, ac huiusmodi; quam
Philosophus innominatam dicit. Item «perseverantiam» dividit
in «firmitatem», quae facit permanentiam in opere, et «constantiam», quae
facit permanentiam in proposito animi. Et addit etiam unam, scilicet «securitatem»,
quae timori opponitur; unde propinquius se habet ad veram fortitudinem;
sed tamen differt a fortitudine, quia reprimit timorem non solum circa maxima
terribilia quemadmodum fortitudo, sed etiam circa quaecumque. «Tolerantia»
vero est idem quod «patientia»: «magnificentiam» autem proprio nomine ponit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod magnanimitas, quamvis non conveniat in
materia cum fortitudine, convenit tamen in modo, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod timiditas opponitur securitati, non autem fiduciae,
sed magis desperatio.
Ad tertium dicendum, quod constantia opponitur mutabilitati in facto aliquo.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem de partibus quas Philosophus ponit in 3 Ethic.,
sciendum, quod sunt etiam partes potentiales, aliter tamen quam praedictae: praedictae
enim partes a fortitudine deficiunt quantum ad difficultatem materiae: sed
illae quas Philosophus ponit, quantum ad rectitudinem motivi; et ideo non sunt
virtutes, sed participant aliquid de virtute fortitudinis. Motivum autem ad actum
fortitudinis potest esse triplex. Uno modo intentio boni vel honesti; et sic fortitudinis
virtus est vel alicuius temporalis boni vel honoris, vel alicuius huiusmodi; et
sic deficit a ratione virtutis, et est fortitudo quam nominat politicam. Alio modo ex
hoc quod removetur faciens difficultatem in actu fortitudinis, scilicet magnitudo
periculi; et hoc quidem removetur per ignorantiam, et sic est ultimus modus; et
per spem vincendi, quae potest ex duobus consurgere; vel ex arte sive exercitio; et
sic est militaris fortitudo; vel experientia victoriae, sicut illi qui alias talia pericula
evaserunt, et sic est penultimus modus. Tertio modo ex passione furoris, vel tristitiae
illatae, vel etiam timoris, vel desperationis; et sic est tertius modus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod fortitudo politica dicitur ex motivo, quia scilicet
aliquod bonum quod a civitatibus praestari fortibus solet, ad actum fortitudinis
movet. Sic autem non dicuntur politicae virtutes cardinales, sed inquantum
in vita civili perficiunt.
|
|